CAPUT XLVI. Rationalis creaturae sors diversa. Animae quatuor affectus ad quid dati. Ad quid ratio.

Sic creator omnium Deus inter caetera et super caetera quae creavit, rationalem dignatus est amplius illustrare naturam, quam et sua similitudine fecit insignem, et suae beatitudinis voluit esse participem. Cujus tamen rationalis creaturae licet similis videatur origo, facta est diversa conditio; dum pars ejus est in aeterna felicitate firmata; pars rudentibus inferni detracta, et in tartarum tradita in judicium crucianda servatur (II Petr. II, 4); pars etiam tertia terrenis unita corporibus locum medium sortita cognoscitur. Et prius quidem eadem media summis vicinior in deliciis erat posita paradisi; nunc jam propinquior infimis, pro reatu inobedientiae humiliata est in loco afflictionis. Summus igitur omnium horum locus plenam habet laetitiam, infimus solam tristitiam. Ibi enim plena felicitas: illic sola et summa miseria est. In medio sane summa speranda, sed nihilominus infima sunt timenda: et ideo nobis jam amplior timoris causa quam spei, quo viciniores eisdem infimis, dejecti in ipsa degimus umbra mortis.

Quia tamen et illius beatitudinis, et illius nihilominus damnationis aeternae humanam Deus animam pro suorum qualitate meritorum participem fieri posse cognovit, naturales affectus ei quatuor indidit; ut haberet unde bona illa posset optare, et in eis quandoque laetari; et rursum unde mala illa metuere, vel in eis etiam dolore perpetuo contristari. Interim sane eo gravior est moderna conditio, quod non modo exhibet tristitiam et modernam molestiam; sed et timor habet poenam, et spes ipsa quae differtur affligit animam. Piissimus enim pater et terribilis judex, qui vera illa et perpetua gaudia filiis, dolores aeque perpetuos reis in fine paravit, nonnulla tamen etiam in praesenti experimenta capere voluit gaudii vel doloris, unde illa non modo certius credi, sed affectuosius quoque optari valeant et timeri. Caeterum nec praesentia gaudia in illorum comparatione sunt gaudia, nec tristitia praesens in illius comparatione est tristitia. Nec desipiet si quis interim omnem operam dare maluerit, quemadmodum illa potius valeat concupiscere gaudia, illos formidare dolores, quam hujus vitae vitare molestias, captare laetitiam. Verumtamen invenire est etiam in praesenti unde utiliter gaudeat quis, vel salubriter contristetur. Si laetetur de beneficiis suis gratias Deo agens, et devotione ejus exsultet, et propria seu etiam proximorum delicta deploret. Unde etiam divina dispositione media inter eosdem affectus constituta est ratio in corde hominis, per quam nimirum discernere et dijudicare possit unde gaudeat seu doleat, imo etiam quid cupiat vel quid timeat. Sane qui triplicem esse vim animae docuerunt, rationalem illam, irascibilem et concupiscibilem asserentes, affectus quidem diversos, sed quadam sibi cognatione junctos, sub irascibili metum et tristitiam, sub concupiscibili desiderium et laetitiam comprehendisse videntur.