CAPUT XLVII. Homo inter mundum et Deum.

Interim ergo inter affectus varios humana fluctuans anima, necesse est ut certam demum vel in imis vel in summis accipiens stationem, in solo deinceps vel gaudio vel dolore persistat. Deus est in summo, mundus in imo. Deus in eodem statu aeternitatis suae semper consistit. Mundus cursu mutabilitatis suae semper instabilis fluit. Humanus animus quasi in medio collocatus quadam conditionis suae excellentia, et huic mutabilitati quae deorsum est supereminet, et ad illam quae est apud Deum, veram immutabilitatem necdum pertingit. Si vero in iis quae deorsum transeunt, se per cupiditatem immerserit, statim per infinitas distractiones rapietur, et a semetipso quodam modo divisus dissipabitur. Si vero ab hac infinita distractione quae deorsum est, se erexerit, et haec infima deserens atque paulatim in unum se colligens, secum esse didicerit, tanto amplius in unum colligetur, quanto magis cogitatione et desiderio sursum elevabitur: donec tandem omnino immutabilis sit, et ad illam veram et unicam, quae est apud Deum, immutabilitatem perveniat, ubi perpetuo sine omni mutabilitatis vicissitudine requiescat.