CAPUT III. Homo quibus constet.
Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; anima cum ratione, carne cum sensibus suis: quos tamen sensus non movet caro absque animae societate; anima vero rationale suum tenet sine carne.