CAPUT XLVIII. Animarum origo. Arbitrium. Electio.

Credimus animas non esse ab initio cum Angelis, nec simul creatas, sicut Origenes fingit. Nec per coitum cum corporibus seminantur, sicut Luciferiani et Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumptores affirmant. Sed dicimus earum creationem solum omnium Creatorem nosse: corpus tantum per conjugii copulam seminari; Dei vero judicio coagulari in vulva, et compingi atque formari; ac formato jam corpore, animam creari et infundi: ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia. Nec duas animas esse credimus in uno homine, sicut multi scribunt, unam animalem, qua animetur corpus, et quae immixta sit sanguini; et alteram spiritualem, quae rationem ministret. Sed dicimus unam eamdemque esse animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione quod vult. Libertati siquidem arbitrii sui commissus est homo. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit (Gen. III, 6), naturae bonum perdidit, pariter et vigorem arbitrii; non tamen electionem, ne non esset suum, quod emendaret peccatum. Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est, rationis voluntas; sed admonente prius Deo et inspirante ad salutem. Ut ergo acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod adipisci desideramus, divini est muneris . Ut non labamur adepto salutis munere, nostrae sollicitudinis est et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae. Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Neque cum corpore moritur, ut Aratus asserit; neque postmodum interitura, sicut Zenon dicit: quia substantialiter vivit. Animalium vero animae non sunt substantivae, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur sicut Plato et Alexander putant; sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne, ut diximus superius, seminatur: sed formato in utero matris corpore, Dei judicio creari et infundi eam diximus, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. Anima a Creatore principium habens, ex quo est, perfecta est in genere suo: unde ex quo est, sciret omnia quae ab homine sciri possunt, nisi gravitas carnis esset. Quod per primum hominem, qui ante corruptionem humanitatis, ex quo fuit, perfecte habuit scientiam humanam, probari potest. Sed modo corrupta humanitate, ex quo conjungitur corruptioni, corrumpitur. Nec proprietates suas potest exercere, donec usu et experientia et alicujus doctrina incitata incipit discernere; veluti si quis cum subtili licet acie oculorum in tenebrosa detrudatur, videre tamen non potest ibi, nisi prius assuescat tenebris, vel lumen accendatur. Unde Virgilius:

Quantum non noxia corpora tardant.

Aeneid. lib. 6, vers. 731

Et licet aliae sint actiones corporis, et aliae animae actiones; tamen corporis vitia vel virtutes possunt esse animae. Cum enim ad hoc sit anima data, ut illicitos carnis motus corrigat, ignorantia illius contingunt vel negligentia. Sicut si vel discipulus vel servus negligentia doctoris vel domini peccat, magister vel dominus extra culpam non est; sic anima illis contingentibus extra culpam non est, cum ista debeat imperare, et illa obedire.