CAPUT XLIX. Sensus et in interiori homine. Meditationi incumbere.

Duabus substantiis tantum constat homo, anima et carne: anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet caro, anima vero et sine carne rationale suum tenet. Notandum tamen quod iidem ipsi sensus, qui in exteriori homine describuntur, simili modo secundum modum suum in interiori esse manifestantur; quia spirituales res non corporalibus sensibus, sed spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in Deuteronomio ait: Videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39). Et in Apocalypsi: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 29). Et in Psalterio: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et Apostolus: Christi bonus odor sumus, et in iis qui pereunt, et in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15). Et in Evangelio Dominus mulierem fide se tetigisse magis quam corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Sic ergo cum omni cautela observandum est quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem; ne forte confusus ordo et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare videatur veritati. Non est tertius in hominis substantia spiritus, ut Didymus contendit; sed spiritus ipsa est anima: quae vel pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus appellatur. Anima vero ex eo vocatur, quod ad vivendum vel vivificandum animet corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum (I Thess. V, 23), gratiam sancti Spiritus intelligamus: quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur, aut fugetur a nobis; quia Spiritus sanctus effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5).

Jugi ergo meditatione animum nostrum exerceamus, et consideremus miserias et necessitates nostras, labores et dolores. Lugentes enim in hanc vitam intravimus, cum labore vivimus, cum dolore et timore exituri sumus. Cogitemus ergo quam sit brevis vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa, et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, quam instabile et transitorium est quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus etiam quae sit patriae coelestis pulchritudo, suavitas atque dulcedo. Attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus; quid perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Quia quanto magis homo sua mala intelligit, tanto amplius suspirat et gemit.