|
Scientia sui aliis praeponenda. Meditatio siquidem parit scientiam,
scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio perficit
orationem. Meditatio est frequens cogitatio, curiosa et sagax obscura
investigare, et occulta ad notitiam trahere. Scientia est quando homo
ad cognitionem sui assidua meditatione illuminatur. Compunctio est
quando ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur.
Devotio est pius et humilis affectus in Deum; humilis ex conscientia
infirmitatis propriae, pius ex consideratione divinae clementiae.
Oratio est mentis devotio, id est, conversio in Deum per pium et
humilem affectum. Affectus est spontanea quaedam ac dulcis ipsius
animi ad Deum inclinatio. Nil enim ita Deum inclinat ad pietatem et
misericordiam, quemadmodum purus mentis affectus.
Scientiam coelestium et terrestrium rerum laudare atque amare solent
homines; sed multo meliores sunt, qui huic scientiae praeponunt
noscere semetipsos. Laudabilior siquidem animus est, cui nota est
miseria sua, quam qui ea non respecta, vias siderum et naturas rerum
scrutatur. Qui vero jam in Deum evigilavit Spiritus sancti calore
excitatus, atque in ejus amore coram se viluit, ad eumque intrare
volens nec valens, eoque sibi lucente attendit in se, et invenit se,
suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognoscit;
dulce habet flere, eumque precari, ut sui misereatur, totamque ejus
miseriam exuat. Hunc itaque egentem et dolentem scientia non inflat,
quia charitas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae, id
est, scire se ipsum et infirmitatem suam, magis quam scire vires
herbarum, et naturas animalium: et hanc apponendo scientiam, apposuit
et dolorem, dolorem scilicet peregrinationis suae ex desiderio patriae
suae, et visionis Dei, quem cernere finis : cui est gloria in
saecula saeculorum. Amen . Dolet qui tenetur exsilio, quia
differtur a regno. Dolet dum recordatur quae et quanta mala fecit, et
quam intolerabiles poenas pro illis passurus sit.
|
|