|
. Cum nulla scientia melior sit illa qua cognoscit homo semetipsum,
discutiamus cogitationes, locutiones atque opera nostra. Quid enim
prodest nobis, si rerum omnium naturas subtiliter investigemus,
efficaciter comprehendamus, et nosmetipsos non intelligamus?
Examinemus ergo quae fecimus nos, si secundum quod debuimus, ea
fecerimus: consideremus ea quae facturi sumus, si sint secundum
Deum. Valde siquidem est necessaria nobis circumspectio
examinationis; quatenus per experientiam eorum quae fecimus, ad ea
quae agenda sunt cautiores reddamur. Saepe namque opus quod bona
intentione inchoari credimus, tanto citius in deceptionis laqueum nos
praecipitat, quanto de intentionis nostrae principio securi finem
actionis non observamus: et imprudentes quasi via plana ad foveam
currimus; quia videmus quid facimus, sed quid finem nostrum sequi
debeat, non attendimus. Ita enim ambiguus est animi affectus, ut
nisi ex fine operis qualitatem intentionis ejus discernere non
valeamus. Praeterea necesse est ut per singulos dies vitam nostram ad
judicium vocemus, et quid egimus per noctem et diem, examinemus; et
quanto ad bona facienda solito alacriores, et quanto ad mala vincenda
solito constantiores; si in aliquo opere nostro insidiis inimici
supplantati simus; qualiter demum per indicium transactae deceptionis
futuram illius fraudem cavere valeamus: quatenus nec superveniens
tentatio nos improvisos ad malum opus dejiciat, nec indiscretos in
opere bono praesens negligentia fallat. Quisquis scilicet cor suum in
hujusmodi studio exercet, audiat quid quidam sapiens dicat:
Scito unde venisti, aut quo vadis; quomodo vivis,
quantum proficis vel deficis, quam longe es a Deo, vel quam prope,
non intervallis locorum, sed similitudine vel dissimilitudine morum.
Scito quomodo homo es, cujus conceptio culpa, nasci miseria, vivere
poena, mori necesse. Certum est quia morieris; sed incertum
quomodo, vel quando vel ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, et tu
si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Attende ergo sollicite
quid agas vel quid agere debeas; si quod faciendum est facias; si bono
operi malum aliquod non admisceas; si bonum quod agis, quanta oportet
devotione adimpleas; si alterius, ut tuum, bonum diligas; si tuum,
ut alterius, malum reprehendas; si sic declinas a malo, ut facias
bonum. Sunt enim quidam tantum attendentes mala quae non faciunt:
istos pusillanimitas a bono opere revocat, ne malum subripiat. Sunt
aliqui attendentes tantum bona quae faciunt: illi sic sibi a bono opere
complacent et blandiuntur, ut de pravitatis admixtione minime
terreantur. Sunt alii sapientes ut faciant mala, bona autem facere
nesciunt: isti pessimi omnium laetantur cum male fecerint, et
exsultant in rebus pessimis. Sunt alii quaerentes Deum per
exteriora, deserentes interiora sua, quibus Deus interior est.
|
|