|
Redeamus ergo ad nos, ut possimus ascendere ad nos. Tres siquidem
ascensus sunt. In primo ascendimus ab istis exterioribus et
inferioribus ad nos. In secundo ascendimus ad cor altum (Psal.
LXIII, 7): quanto namque amplius proficimus, tanto amplius
ascendimus. Qui enim non ascendit, descendit; et qui non proficit,
deficit. In tertio ascensu ascendimus ad Deum. Primus ascensus fit
consideratione mundi, et contemptu. Considerando namque quam caduca
et transitoria sint ista terrena, contemnimus ea, et redimus ad nos.
Secundus ascensus fit cognitione et contemptu nostri. Cum enim
cognoscimus quam proni simus ad malum, et quam invalidi ad bonum;
contemnimus, et ascendimus supra nos. Tertius ascensus fit cognitione
et amore Dei. Iste tertius ascensus fit mentis dilatatione, et
mentis sublevatione, et mentis alienatione. Mentis dilatatio est,
cum sub uno mentis aspectu plura conspicimus, vel de Dei sapientia,
vel de ejus potentia, vel de cuncta bonitate. Intueri debemus quam
potenter Deus cuncta creavit de nihilo, quam sapienter gubernat, quam
benigne cuncta dispensat. Totum istum mundum sic ornatum fecit propter
corpora, corpora propter animas, animas propter se. Et ideo
diligenter custodire debemus animas nostras, quatenus eas mundas et
sanctas Deo reddere valeamus a quo tanta bona accepimus pro eis.
Mentis sublevatio est, cum de visibilibus sublevamur ad invisibilia.
Quando namque consideramus humanam dignitatem, admiramur dignationem
Dei, qui tam mirabiliter rationalem spiritum ad imaginem et
similitudinem suam creavit. Mentis alienato est, quando mens super se
rapitur. De hoc mentis excessu, homo doceri non potest; quia nihil
ibi habet sui. De mentis autem dilatatione et sublevatione instrui
potest; quia ibi aliquid habet sui. Instruitur autem aliquando humana
industria, aliquando divina revelatione seu inspiratione. Nonnunquam
vero in speculo cordis sui, id est, in rationali mente se ipsum et
Deum inspicit. Ita namque conditum est cor hominis, ut in eo quasi
in templo Dominus inhabitaret, et tanquam in quodam speculo suo
reluceret; ut qui in se videri non poterat, in sua imagine visibilis
appareret. Magna prorsus dignitas hominis est, portare imaginem
Dei, et illius in se jugiter vultum aspicere, atque eum semper per
contemplationem praesentem habere. Sed postquam delectationem nostram
in terram peccando sparsimus, peccati pulvis superjectus est cordi
nostro: et ideo ab illo internae contemplationis speculo corruentes in
has miseras praesentis vitae tenebras labimur, ubi Deo digne
ministrare non valemus, quia sorde iniquitatis, caligine ignorantiae
obvoluti, quid agendum vel vitandum nobis sit, ex magna parte jam non
videmus. Tergamus ergo speculum nostrum ab amore vanitatis, et ab
amore iniquitatis, id est, a pulvere et a sorde: ut in eo inspicere
valeamus et nos, et Creatorem nostrum, quem peccando post tergum
nostrum posuimus. Aversi siquidem a Deo sumus; peccata nostra
separant nos ab eo. Et ideo cum propheta dicamus: Converte nos,
Deus salutaris noster (Psal. LXXXIV, 5). Si mulieres
speculum suum, in quo facies inspiciunt, cum amiserint, diligenter
quaerunt, et curiose tergunt a pulvere et a sorde: multo amplius
speculum interioris hominis debemus et invenire et tergere et
inspicere; ut in eo totam turpitudinem nostram valeamus deprehendere,
et ita per cognitionem nostram ad cognitionem Dei pervenire.
|
|