|
etc. Duo nobis necessaria sunt ut nos cognoscamus, videlicet quales
simus ad malum, et quales ad bonum. Proni sumus ad malum, et si
misericordia Dei non teneret nos, in omne vitium possemus cadere, nec
inde surgere, nisi misericordia Dei subsequeretur, quae nos
sublevaret. Hoc bene cognoscebat propheta cum dicebat, Domine,
misericordia tua ante oculos meos (Psal. XXV, 3), quae me
custodiat; et, Misericordia tua subsequatur me (Psal. XXII,
6), quae me erigat. Invalidi sumus ad bonum, nec sine Dei gratia
bonum facere, vel in aliquo bono perseverare possumus. Istud etiam
Apostolus sciebat, cum dicebat, Gratia Dei sum id quod sum; et
quia gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10), gratia
ejus in me manet. Hanc geminam cognitionem sui habuit Abraham cum
diceret: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen.
XVIII, 27). Revera pulvis est homo. Sicut enim pulvis ex
quacumque parte venti impellitur, et in aliam aream dejicitur, et ibi
remanet: sic homo in omne vitium cadere potest, nec adjiciet ut
resurgat, nisi misericordia Dei ei subveniat. Cinis etiam est homo;
quia sicut cinis nec profert germen ex se, nec susceptum semen
germinat, sic homo nec bonum facere, nec in aliquo bono perseverare
sine gratia Dei potest. Idcirco maximas grates Deo referre debemus,
quia et multa bona nobis concessit , et multa mala quae fecimus, nobis
condonavit, et a multis malis servavit, quae facere potuimus, sicut
alia multa quae fecimus. Quidquid enim mali non fecimus, eo miserante
non fecimus. Nam si ipse permisisset, ea utique fecissemus, aut
opere aut voluntate. Et ideo nescio utrum eum amplius diligere
debeamus pro his quae nobis dimisit, an pro his a quibus nos immunes
servavit. Licet enim ea non fecimus, nos quasi fecisse, et eum quasi
dimisisse, existimare debemus; quandoquidem ea vel voluntate utique
fecissemus, si ipse permisisset. Quisquis in veritate se ita
cognoscit, humilis est coram Deo et hominibus; diligit Deum propter
Deum, et omnes homines propter Deum: et si perfectam charitatem
habet, nullum judicat, nullum accusat, nullum condemnat; non servat
iram, non movet rixas, non seminat discordias, non fovet nocentes,
non persequitur innocentes, non odit arguentes se; non facit furtum,
non falsum testimonium, non perjurium; nulli detrahit, nulli nocet,
nullum odit, sed omnes diligit. Scriptum est, Nemini quidquam
debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Sic
enim Deo familiaris est charitas, ut in eo habitare nolit, in quo
charitas non fuerit. Qui ergo charitatem habet, Deum habet; quia
Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Et qui unum hominem
habet odio, Deum perdit, et bonum quod facit. Quapropter
unusquisque provideat, ne propter unius hominis odium Deum perdat, et
omne bonum.
|
|