|
Nunc revertamur ad speculum nostrum, et videamus quomodo per
cognitionem nostri possimus ascendere ad cognitionem ipsius Dei.
Duplex est natura hominis. Una interior, quae est ipse homo,
quoniam mens uniuscujusque est ipse: altera exterior, id est,
corpus. Ex duplici natura compactus est homo, et ideo ut totus
beatificaretur, duo illi bona Deus a principio praeparavit: unum
visibile, alterum invisibile; unum corporale, alterum incorporale:
ut in uno sensus carnis ad jucunditatem foveretur; in altero sensus
mentis ad felicitatem repleretur. Idcirco duplici sensu rationalis
anima instructa est, ut visibilia caperet per sensum carnis,
invisibilia per sensum mentis; quatenus visibilia et invisibilia ad
cognitionem et dilectionem Creatoris illam excitarent. Omnium namque
humanarum actionum ad hunc finem currere debet intentio, ut vel divinae
imaginis in nobis similitudo instauretur, vel hujus vitae necessitati
consulatur. Quae vero in nobis divinam similitudinem reparant, duo
sunt, id est, speculatio veritatis, et exercitium virtutum: quia in
hoc homo similis est Deo, quod sapiens et justus est. Ea siquidem
perfectius auctorem suum manifestant, quae illius similitudini vicinius
appropinquant. Hoc autem est mens rationalis, quae excellenter et
proprie ad similitudinem illius facta est: et tunc citius Creatorem
suum, quem non videt, agnoscit, cum se ipsam ad illius similitudinem
factam intelligit. In hoc ergo primum Trinitatis vestigium inventum
est, cum agnoscere coepit ipsa quod erat in se, et ex eo consideravit
quod erat supra se. Vidit enim quod ex se ipsa nascitur sapientia quae
in ipsa est, et diligit ipsa suam sapientiam; et procedit amor ex ipsa
et sapientia sua, quo amat ipsam genitam de se, et in se manentem non
dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno, mens, sapientia et
amor. Et est sapientia de mente, et de mente et sapientia procedit
amor; et surgit trinitas, et non recedit unitas: et sunt simul
trinitas et unitas. Haec sic in nobis. Verum longe melius ratio
suadet in Deo. Deus namque cum sit origo omnis sapientiae, et semper
sapientiam habuit, et semper eam dilexit, et quia semper dilexit,
semper amorem habuit. Sapientiam quam habet, ipse genuit, et semper
cum illo fuit, quia genita se a gignente non dividit; semper
gignitur, quia aeterna; semper genita est, quia perfecta; nec cum
gignitur inchoans, nec cum genita est cessans. Qui genuit, Pater
est; qui genitus est, Filius est; et qui ab utroque procedit,
Spiritus sanctus est. Pater a nullo est, Filius a solo Patre est,
Spiritus sanctus simul a Patre et a Filio est: et haec tria una in
Deo esse substantialiter oportet fateamur. Sed quia ille qui genitus
est, non potest esse ille a quo genitus est; neque qui a gignente et
genito procedit, potest esse ille et qui est gignens, et qui est
genitus: inexpugnabili ratione veritatis cognoscere cogimur in deitate
personarum trinitatem, et substantiae unitatem, et majestatis
aequalitatem. Pater ergo et Filius et amor Patris et Filii unus
Deus sunt, et uno amore se diligunt, quia unum sunt: nec aliud est
quod quisque amat in altero, quam quod quisque amat in semetipso. Nec
aliud est quod quisque est, quam quod alter est; ideo est necesse ut
quisque amet se ipsum, et ad invicem quisque alium. Hanc charitatem
et hanc trinitatem Deus Pater nobis manifestavit, cum propter nimiam
charitatem suam qua nos dilexit (Ephes. II, 4), misit Filium
suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), ut nos
salvaret; misit etiam Spiritum sanctum, quo nos adoptaret in filios.
Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium
amoris, se denique servat haereditatem adoptatis.
|
|