|
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus nomina sunt pietatis, nomina
dulcedinis, nomina suavitatis et amoris. Quid enim dulcius Patre,
et tanto patre, tam dulcissimo atque misericordissimo? Quid suavius
Jesu Christo? Salvator noster totus est unctus, totus est pius,
totus est dulcis atque suavis. Quid amabilius et quid suavius et quid
sanctius Spiritu sancto? Amor Patris et Filii ipse est, per quem
omnes sunt sancti quicumque sunt sancti. Considerate ergo quanta sit
illa gloria, quam ineffabilis laetitia cum ad Deum Patrem veniemus,
et ille ponet nos in suo regno tanquam filios et haeredes; Jesus
Christus, tanquam fratres et cohaeredes; Spiritus sanctus unum nos
spiritum esse faciet cum illis: ipse siquidem est indissolubile
vinculum Trinitatis et amoris. Tunc introibimus in potentias Domini
(Psal. LXX, 16), et videbimus civitatem illam de qua tam
gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3). Vita siquidem
illius civitatis est quieta, pax tranquilla, felicitas perpetua,
pulchritudo admirabilis, species laudabilis, jucunditas
concupiscibilis, gloria desiderabilis, gaudium perenne, festivitas
continua, cantica dulcissima. Ibi sunt quae corda omnium in quamdam
ineffabilem dulcedinem atque jucunditatem convertunt. Sunt ibi gaudia
aeterna, quae suavitatem infundunt, et corruptionem non inducunt;
semper reficiunt, et nunquam deficiunt, pascunt, et perseverant
integra: ad fruendum se exhibent, et permanent incorrupta. Dulcedo
illius civitatis infundit se ad suavitatem, species ad jucunditatem,
visio ad delectationem. Omnis pulchritudo ibi est, ubi summa
pulchritudo est. Quanta namque pulchritudo ibi est, ubi rerum omnium
species sine defectu vigent, sine transitu permanent, sine corruptione
consistunt, sine mutabilitate aeternae sunt? Si tam pulchrum est quod
vere pulchrum non est, quid est quod pulchrum est? O civitas sancta,
civitas speciosa, quidquid in te est, totum pulchrum est, suave est,
jucundum est, unum bonum est, et omne bonum in ipso est. Quidquid
enim nominare boni possum, totum ibi est: quia omnia bona in uno
sunt, et omnia unum sunt. Hujus tanti boni amor et desiderium cum me
aliquando tangit, vehementer atque suaviter afficit, et nescio quo,
quodammodo a memetipso abstrahit. Subito enim innovor et totus
immutor, rapior affectu, trahor desiderio, et bene mihi esse incipit
ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem
venit omnis praeteritorum dolorum memoria, exsultat animus, clarescit
intellectus, accenditur affectus, cor illuminatur, desideria
jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video. Video
namque, sed quasi adhuc de longe, choros Angelorum et Archangelorum
psallentium et laudantium Deum. Unum est enim ibi omnium opus,
contemplari mirabilia Dei, eumque laudare in operibus suis. Omnes
contemplantur, omnes laetantur, omnes delectantur in Deo: cujus
aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. Delectabilis est ad
videndum, suavis ad habendum, dulcis ad fruendum. Semper libet illum
aspicere, semper habere, semper illo frui, et in illo delectari.
Ipse per se placet et propter se: sufficit ad meritum, sufficit ad
praemium. Nec aliquid est quod extra illum quaeratur, quia totum in
illo invenitur quod desideratur, et in illo totum amatur. Unum namque
bonum est, et omne bonum in illo est. Hoc bonum soli boni habent et
vident; amant et laudant laude perpetua.
|
|