|
Cum considero qualis animae natura sit, quae carnem vivificare
potest, sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus, sicut
desiderat, non potest; invenio quemdam intellectualem spiritum per
Creatoris potentiam viventem, et corpus quod sustinet vivificantem,
sed tamen vanitati subditum, mutabilitati subjectum, quem saepe
laetitia extollit, timor afficit, iniquitas mortificat, justitia
vivificat. Vita siquidem animae Deus est, mors animae peccatum.
Anima namque quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII,
20): quae autem judicium fecerit et justitiam, vivet et non
morietur. Ita immortalis est anima, ut mori possit; ita mortalis,
ut mori non possit. Immortalitate mortalis est, et mortalitate
immortalis est. Quapropter miseris mors est sine morte, finis sine
fine, defectus sine defectu: quia et mors semper vivet, et finis
semper incipiet, et defectus deficere nesciet. Mors perimet, et non
exstinguet; dolor cruciabit, et pavorem non fugabit; flamma
comburet, sed tenebras non discutiet. Erit enim in igne obscuritas,
in obscuritate pavor, in combustione dolor. Ita reprobi ignibus
inferni traditi, in suppliciis dolorem sentient, et in doloris
angustia pavore ferientur; et semper tolerabunt, et semper timebunt,
quia sine fine semper cruciati vivent sine spe veniae et misericordiae,
quod est miseria super miseriam. Si enim post tot millia annorum,
quot capillos habuerunt omnes quicumque fuerunt et erunt, poenas suas
finire sperarent, multo levius eas sustinerent. Sed quia spem non
habent nec habebunt, desperatione deficient, et ad tormenta non
sufficient. De his per Isaiam scriptum est, Vermis eorum non
morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24);
quia nec ipsi consumentur. Vermis conscientiam corrodet, ignis carnem
comburet: quatenus qui auctori suo corde et corpore deliquerunt, corde
simul et corpore puniantur. Cum anima a beata vita separata erit, et
corpus aeternis suppliciis subjacebit, ibi metus et moeror, luctus et
dolor. Tunc vere nihil lugere erit nisi flere, quia poenitere tunc
nulli poterit valere. Ibi erit tortor caedens, vermis corrodens,
ignis consumens. Peccata detegentur, rei punientur, et hoc totum
perenne. Quisquis enim ad tormenta ibit, jam non amplius exibit.
Dolor combustionis eos foris cruciabit, poena caecitatis intus
obscurabit. Videbunt autem illa teterrima monstra daemoniorum, et
larvales facies eorum. Videbunt etiam tormenta inferni, et in
tormentis sequaces suos quos inordinato amore contra Dei praecepta
amaverunt; quatenus illorum interitus eos in augmento damnationis suae
affligant. Deum autem non videbunt, quod est omnium miseriarum
miserius. Quis enim dicere potest, quanta poena erit non videre
Creatorem et plasmatorem omnium rerum, redemptorem et salvatorem
Filium, Regem coeli et terrae, et Dominum universitatis, per quem
sumus, vivimus et sapimus (Act. XVII, 28)?
|
|