|
Idcirco necesse est ut nos undique circumspiciamus et ubique
custodiamus, ne aut prava agamus, aut recta quae praecepta sunt non
agamus; ut bonis actibus expletis, cogitationibus non intumescamus.
Multi namque ex virtutibus in infernum per elationem corruerunt. Bona
desiderabiliter appetamus, mala solerter caveamus: ne sub specie
bonorum ea faciamus, quoniam plerumque vitia se esse virtutes
mentiuntur. Quisquis ergo meminit illicita se commisisse, studeat a
licitis abstinere; et qui prohibita commisit, sibimet abscidat
concessa. Qui vero adhuc peccatum suum plangit, perpetrare vitia
timeat: et reprehendat se in minimis, qui meminit se deliquisse in
maximis. Quantalibet namque virtute mens polleat, quantalibet
gravitate vigeat, carnales tamen puerile quiddam exterius extrepunt,
et nisi juvenili quodam fervore infrenentur, ad fluxa quaeque et levia
mentem enervem trahunt: ubi si longa consuetudine observata fuerit,
cum exsurgere voluerit, non poterit, mole malae consuetudinis pressa.
Quisquis ergo stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et si
ceciderit, velociter resurgat cordis compunctione, oris confessione,
et operis sanctificatione. Sit humilior intra propriam conscientiam,
sit ferventior atque promptior ad agendum poenitentiam, sit cautior ad
custodiam.
Qui enim solo beatitudinis supernae desiderio temporalia ista
contemnit, et nihil hujus mundi diligit, solamque aeternam patriam
appetit, magna mentis tranquillitate fovetur, in qua tanto Deum
purius cernit homo, cum se solo solum invenit. Nihil enim Deo
praesentius, et nihil eo secretius. A turba ergo terrenorum
desideriorum secessum mentis petamus, et inde a secreto cordis
illicitarum cogitationum tumultus expellentes, intentione supernae
patriae in amorem intimae quietis anhelemus, et in alta Dei
contemplatione nos sublevemus. Contemplemur qui sint ipsi Angelorum
chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas visionis
Dei, et quomodo Deus aeternae visionis suae dulcedine sanctos suos
reficiet. Nemo enim in hac vita digne pensare potest quanta sit illa
felicitas, Duem facie ad faciem videre; quanta suavitas, illud melos
angelicum audire; quanta jucunditas, omnium sanctorum societatem
habere. Tantum enim unusquisque gaudebit de beatitudine alterius,
quantum de suo gaudio ineffabili; et quot socios habebit, tot gaudia
habebit. In illa gloria nihil libentius intueor, nihil delectabilius
ad contemplandum invenio, quam intimi amoris affectum, quo unusquisque
tantum amabit alterum, quantum se ipsum; et Deum plus quam se, et
omnes alios secum; et Deus plus illos, quam illi semetipsos, et hoc
gaudio perpetuo. Nihil enim ibi extraneum videbimus, nihil
incompetens amabimus, nihil quod aures nostras offendat audiemus.
Omnia namque sunt ibi consona, omnia laeta, omnia pacifica. Unde
consona, secura sunt omnia coelica jura. Ibi est omnis felicitas,
omnis suavitas, omnis jucunditas, et omnis amoenitas, omnis
pulchritudo, et omnis dulcedo. Quidquid expedit et quidquid
delectat, ibi est; omnes videlicet divitiae et deliciae, omnis
requies et omne solatium. Ibi est jugis tranquillitas, amoena
serenitas, aeterna jucunditas, jucunda et decora laudatio, et plena
omnium bonorum cognitio. Quid ibi enim deesse potest, ubi Deus est,
cui nihil deest? Quotquot ibi sunt, dii sunt: nec necesse est ut
alter dicat alteri, Cognosce Dominum (Jerem. XXXI, 34).
Omnes enim cognoscunt eum, et vident: omnes laudant et amant.
Cognoscunt sine errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione,
amant sine fastidio. Semper vident, et semper videre desiderant; tam
desiderabilis est ad videndum. Semper amant, et semper amare
desiderant; tam dulcis est ad amandum. Et quanto amplius amant,
tanto magis amare volunt; tam delectabilis est ad fruendum. In hac
delectatione requiescunt pleni Deo, pleni omni benedictione et
sanctificatione. Adhaerentes semper beatitudini, sunt beati;
contemplantes semper aeternitatem, sunt aeterni; juncti vero lumini,
facti sunt lux; aspicientes semper incommutabilitatem, mutati sunt in
incommutabilitatem. Tanto libentius, quanto dulcius, illum
aspiciunt, cujus aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. O
beata visio videre Regem Angelorum in decore suo (Isai.
XXXIII, 17), videre Sanctum sanctorum, per quem omnes sunt
sancti! Illum videre summa felicitas est, summa jucunditas, vita
aeterna, et vita beata.
|
|