|
Est siquidem rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Per
rationalitatem habilis est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se
et supra se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra se,
et se in se, et angelum juxta se, et quidquid coeli ambitu continetur
infra se. Per concupiscibilitatem et irascibilitatem habilis est
affici ad aliquid appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum: et
ideo de rationalitate omnis sensus oritur animae, de aliis omnis
affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur: dum de eo
quod amamus, jam gaudemus, vel gaudendum speramus; et de eo quod
odimus, jam dolemus, sive dolendum metuimus; et ob hoc de
concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitate dolor et metus
oriuntur. Qui quidem quatuor affectus animae omnium sunt vitiorum et
virtutum quasi quaedam principia, et communis materia. Affectus
siquidem operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus mentis
bene compositae, componendi et instituendi atque ordinandi sunt animi
affectus ad id quod debent, et quomodo debent, ut in virtutes
proficere possint; alioquin in vitia facile deficient. Cum igitur
prudenter, modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur, in
virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet, temperantiam, fortitudinem
atque justitiam, quae quasi origines et cardines sunt omnium virtutum.
Et haec omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur , per
odium mundi et sui, proficit in amorem Dei et proximi: per contemptum
temporalium et inferiorum, crescit in desiderium aeternorum et
superiorum. Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa: et cum
corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus non transcendit, vel
quia corporeis exercetur instrumentis; unde et ob numerum
instrumentorum quinquepartitus dicitur, cum intus non sit nisi unus.
Verumtamen propter varia exercitia variatur et varie nuncupatur.
Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus,
intelligentia. Et haec omnia in anima nihil aliud sunt, quam ipsa,
aliae et aliae inter se proprietates propter varia exercitia, sed una
essentia rationis et una anima: proprietates quidem diversae, sed
essentia una: secundum exercitia, multa sunt; secundum essentiam
vero, unum sunt in anima et idem quod ipsa. Et sicut mundus iste
visibilis quinquepartita quadam distinctione est ordinatus; terra
scilicet, aqua, aere, et aethere, sive firmamento, ipsoque supremo
coelo, quod empyreum vocant: sic animae in mundo sui corporis
peregrinanti quinque progressus sunt ad sapientiam; sensus scilicet,
imaginatio, ratio, intellectus, et intelligentia. Quinque enim
progressionibus rationalitas exercetur ad sapientiam, et quatuor
affectibus ad charitatem: quatenus novem istis progressionibus in
semetipsa proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam
pedibus, quae spiritu vivit, spiritu ambulet usque ad Cherubim et
Seraphim, id est, usque ad plenitudinem scientiae, et regnum
charitatis, habeatque anima per exercitium virtutes, quarum facultates
habet per naturam.
|
|