CAPUT LVIII. Gratulatur piis Deo fruentibus. Gaudium suum inexpertis nequeunt enarrare.

Gaudete et exsultate, justi; quia videtis quem amastis, habetis quem desiderastis diu, tenetis quem nunquam amittere timetis. Propterea cantate et exsultate ei, quoniam ipse est Dominus Deus vester gloriosus et speciosus, ipse est salus et vita, honor et gloria, pax et omnia bona. Quanta pax ibi est, ubi nulli vestrum quidquam repugnat vel ab alio vel a se ipso, sed ipse Dominus regit vos, et nihil vobis deerit (Psal. XXII, 1)? Ipse disposuit vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam suam in regno suo (Luc. XXII, 29, et 30). Gustate ergo, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Suavis est ad videndum, suavis est ad gustandum. Nec dici potest quantam habeat in gustu voluptatem, quantam in sapore jucunditatem, quantam in odore suavitatem. Tantae suavitatis magnitudinem, vos qui experti estis, nobis qui nunquam tale quid gustavimus, intimare non potestis. Tanquam si quis mellis dulcedinem ei qui nunquam dulce gustaverit, verbis indicare velit, profecto nec ille saporis illius suavitatem, quam nunquam ore percepit, auribus capiet; nec ille dulcedinem, quam justus voluptate cognovit, verbis poterit indicare.