CAPUT LIX. Miserias suas deplorat. Invocat sanctos. Mentis mutabilitas unde, et quid nos docet.

Vae mihi misero, qui nunquam sentio quod sentitis, nec ibi sum ubi vos estis! In loco refrigerii lucis et pacis vos estis, ubi esse vestrum non habebit mortem, nosse vestrum non habebit errorem, amare vestrum non habebit offensionem, gaudium vestrum non habebit moerorem: ego vero in regione umbrae mortis nescio finem meum, nescio si dignus sim amore vel odio (Eccle. IX, 1), nescio quando de corpore egrediar. Egrediar, sed nescio quando, et fortassis dies iste supremus est: propterea tremens et pavens quotidie mortem exspecto, quae ubique mihi minatur; diabolum suspectum habeo, qui ubique mihi insidiatur; timeo et pavesco ultimam discussionem et iram districti judicis, ne pro peccatis meis mittat me in gehennam ignis. Et sicut indicare non potestis mihi gaudium et laetitiam vestram de visione Dei: sic ego sufficienter non possum vobis exponere necessitates et infirmitates quas patior, iniquitates et peccata quae feci, culpas et infinitas negligentias quas egi, et quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et fere omnibus modis quibus humana fragilitas Deum offendere potest. Vos igitur qui meruistis consortes fieri supernorum civium, et perfrui aeternae claritatis gloria, orate pro me ad Dominum, ut educat me de isto carcere, in quo teneor captivus et ligatus (Gen. XL, 14). Mens etenim caeca et vaga est, qualitate earum rerum quas respicit, variatur; et juxta quod aspicit, cogitatio illius sensusque mutatur: cumque stare in semetipsa nititur, a semetipsa aliquo modo etiam nesciendo derivatur; et ab unaquaque re cui intendit, fastidio impellente removetur. Dum enim inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docetur quod aliunde pendet, ibique posita non requiescit. Ad Deum quippe solum suspensa est, a quo formata est. Sed quia omne quod infra appetit, minus est, jure ei non sufficit quidquid Deus non est. Hinc est quod huc illuc dispergitur, et per infinita distrahitur, quaerens requiem ubi non est. Delectationis videlicet amoena quaerit, quo pauset. Sed quia unum Deum, quem sufficienter habere poterat, dereliquit, nunc per multa ducitur; ut quia qualitate rerum satiari non potest, saltem varietate satietur.