CAPUT LX. Mentis ad coelestia revocandae necessitas. Aspiratio in id negotii. Coeli gloria. Coelestium civium gaudia.

Propterea necesse est ut mentem nostram per diversa sparsam colligamus, et in uno aeternitatis desiderio componamus. In contemplatione namque Creatoris hoc adepturi sumus semper, ut una mentis stabilitate perfruamur; hoc est, cum labore nunc conantes imitemur, quod post in munere gaudentes accipiemus. Annos itaque nostros terrenis subducere curis studeamus, subducere aerumnis, ut in civitate Domini virtutum liceat hora una vel dimidia, cogitatione et aviditate versari. Consideremus, et quantum possumus aestimemus, qualis sit illa gloria, quanta laetitia, quae solemnitas, quae veneratio, quod tripudium civium supernorum, qui assidue Dominatori laudem perferunt, honorem deferunt, devotionem offerunt, depromunt canticum novum, canticum laetitiae, inaestimabili quodam clamore, quia ferventissimo amore, ineffabili cantu, mirabili affectu, coelesti jubilatione, spirituali modulatione. Ipse siquidem est eorum verus cibus, plena satietas, aeterna mansio, summa beatitudo aeternae laetitiae, salus aeterna, indeficiens virtus, et vita immortalis.

Saepius haec meditor, illuc ascendere nitor.
Suspiro, frendo, precibus, votis ibi tendo:
Atque modo miro quae sint ibi quantaque gyro.
Mens haeret Christo, cor delectatur in isto.
Illuc versatur, gaudet, stupet, et veneratur.

Jam tanto dulcius, quanto saepius; aviditate quidem multa, sed satietate nulla: tam rara est hora, et brevis mora. O si unquam in pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9), ut inhabitem domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4)! Si unquam videre potero illum tam desiderabilem, in quem Angeli prospicere desiderant (I Petr. I, 12), ut possim dicere: Ecce quem concupivi video, quem optavi jam teneo! Quando veniam et apparebo ante faciem Domini (Psal. XLI, 3), ad videndum eum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, ut laudetur cum haereditate sua (Psal. CV, 5)? Quando videbo civitatem illam de qua dictum est: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et in te cantabitur canticum laetitiae, et per omnes vicos tuos ab universis dicetur alleluia (Tob. XIII, 22).

O civitas sancta, civitas speciosa! de longinquo te saluto, ad te clamo, te requiro. Desidero enim videre te, et requiescere in te; sed non sinor carne retentus. O civitas desiderabilis! muri tui lapis unus, custos tuus ipse Deus, cives tui semper laeti; semper enim gratulantur in visione Dei. Non est in te corruptela, nec defectus, nec senectus, nec ira: sed pax perennis, gloria solemnis, laetitia sempiterna, solemnitas continua; vere tantum gaudium et exsultatio, flos et decus juventutis et perfectae salutis. Non est in te heri nec hesternum, sed est idem hodiernum. Heri siquidem vestrum cras, et pridem sempiternum et idem. Tibi salus, tibi vita, tibi pax est infinita, tibi Deus omnia. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sicut enim laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 5 et 7). Nullus in te timor, tristitia nulla, desiderium omne transit in gaudium, dum praesto est quidquid optatur, et quidquid desideratur abundat. Omnes cives tui supereffluentem mensuram gaudiorum accipient, ut palam omnes in commune gaudeant, gaudeant in immensum. Laetabuntur omnes in unum, cum habitaverint fratres in unum, cum occurrerint omnes in unum. Denique omnes fient unum, sicut orare dignatus est pro familia sua, qui pro reverentia dignus est obtinere: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Laetabitur itaque universitas illius civitatis, laetabitur unitas, laetabitur civitas, cujus participatio in idipsum. Laetabitur sponsa in osculis et amplexibus sponsi, laetabitur et exsultabit gratulabunda, et laudans eum in saecula saeculorum. Sic et gaudebit sponsus super sponsam (Isai. LXII, 5), et laetabitur Dominus in omnibus operibus suis (Psal. CIII, 31), videns ea quae fecit, et quidem valde bona (Gen. I, 31). Laetabitur et Pater, et per Unigenitum multos adoptionis filios obtinebit. Laetabitur etiam Filius, ut primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29), quos in communionem paternae haereditatis dignanter asciverit. Nec minus in illis Spiritui sancto, per quem adoptati fuerint, complacebit. Novis etiam gaudiis et ineffabilibus votis ab illis quoque vicinis potestatibus Angelorum, summo Pastori et summe bono gratulantibus, super inventa et mirabiliter reportata centesima ove canetur (Luc. XV, 5 et 6). In his paterna gloria, in his voluntas Spiritus, exsultat in his Filius, coelum repletur gaudiis . Quod vero ipsi redempti fuerint a Domino, quam devote confitebuntur et dicent: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 1) Laetitia siquidem sempiterna erit in eis (Isai. LXI, 7), et exsultationes Dei in gutture eorum in aeternum (Psal. CXLIX, 6), et in saeculum saeculi, in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Beati omnes qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10): cum videbimus te in te, et nos in te, et te in nobis, visione continua et felicitate perpetua.