|
Anima in essentia est simplex, in officiis est multiplex. Habet enim
septem actionis gradus, quibus vires suas atque potentiam ostendit.
Primus est vivificatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus,
correctio; quintus, tranquillitas seu puritas; sextus,
contemplatio; septimus, quies. In primo gradu sive actu anima
praesentia sua corpus vivificat, colligit in unum, atque in unum
tenet. In secundo per sensus ad ista exteriora disponenda se
extendit. In tertio diversas artes comprehendit. In quarto, ex quo
bonitas incipit atque omnis vera laudatio, se inquinatam mundat, atque
ad puritatem praeparat. Inde, cum jam fuerit ab omni labe mundata
maculisque diluta, puritatem tenet. Aliud est enim puritatem
efficere, aliud tenere. Tunc vero ingenti quadam et incredibili
fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis,
et ille est gradus sextus. Jamvero in illa visione seu
contemplatione, quae est septimus gradus, qui est quies vel potius
quaedam mansio, manet anima, gaudet et laetatur et delectatur. Aliud
est enim mentis oculum in id quod videndum est dirigere, aliud est
infixum tenere. Primum gradum communem habemus cum arbustis;
secundum, cum bestiis; tertium cum doctis et indoctis. In hoc tertio
gradu Deus animam innectit, id est, ducere incipit, purgat in
quarto, confirmat in quinto, introducit in sexto, pascit in septimo.
In contemplanda autem veritate quae sit voluptas, quae solemnitas sine
fine visionis Dei, quae laetitia sine defectu amoris, ardor non
crucians, sed delectans, quantum desiderium visionis cum satietate,
et quanta satietas cum desiderio, qui fructus veri et summi boni, quae
serenitas, quae amoenitas, quae jucunditas, quid ego dicam?
Dixerunt magnae quaedam et sanctae animae, quas ista vidisse ac videre
credimus. Nos vero si cursum vitae, quem nobis Deus proposuit, quem
tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, per Dei gratiam ad
illud verum et summum bonum perveniemus. Implendis ergo mandatis Dei
religiosissime atque constantissime ac vigilantissime operam demus,
quoniam non est alia fuga de tantis malis ad tantum bonum. Religio
siquidem vera est, qua se anima reconciliatione Deo religat, a quo se
velut peccato abruperat.
|
Vis animae nostrae septem sibi vindicat actus:
Vivificat, sentit, varias amplectitur artes,
Corrigit excessus, virtutibus instat, in ipsam
Dirigit intuitum deitatem, gaudet in illa.
Seminibus quoque primus inest, animalia bruta
Participant alium, duo nostrae proprietatis,
Tres sunt et superum: superi tamen anteferuntur.
Ex actu primo vegetantur corpora, crescunt;
Provehit inde vigor, nexus, complexio, motus,
Et status, et species, et convenientia quaedam.
Ex alio tangit, videt, audit, gustat, odorat;
Odit, amat; petit apta sibi, contraria vitat;
Solvitur in somnos, in somnia mente vagatur;
Praeteriti meminit, venturis instat, agitque
Plurima quae sensu non et ratione geruntur.
Tertius ingenuas variasque perambulat artes;
Quodque vel ingenium vel disciplina ministrat,
Colligit, et vario profectu mentibus haeret.
Quartus ab illicitis revocat, mentisque reatus
Abjurare docet; et tunc agnoscere sese
Incipit, inque novum discit transire decorem.
Discimus ex quinto naturae lege teneri,
Res inconcessas virtutis amore cavere,
Concessis aliquot etiam sine teste carere.
Sextus in aspectum solis lucisque supernae
Pene parem superis animam rapit immaculatam.
Septimus astringit stabilique subarrhat amore,
Collateratque Deo, quam dotem jam speculatur.
Qui thalami, quis cultus eam, quae festa serenent?
Quis dicat, Mea sponsa veni? Dixere beatae,
Majoresque animae: nec eis tamen aut ea virtus,
Aut ea lingua fuit, quibus haec aperire liceret,
Excedit sensus meritumque recondita merces.
|
|
|
|