|
Ecce audisti, anima mea, quid sis et quid possis: modo audi qualis
sis, et qualis esse debeas. Onerata es peccatis, irretita vitiis,
capta illecebris, exsilio captiva, corpore carcerata, haerens luto,
infixa limo, affixa membris, confixa curis, distenta negotiis,
contracta timoribus, afflicta doloribus, erroribus vaga,
suspicionibus inquieta, sollicitudinibus anxia, advena in terra
inimicorum, coinquinata cum mortuis, deputata cum iis qui in inferno
sunt. Si sic damnata et desperata vis respirare in spem veniae et
misericordiae, et cum Rege Angelorum ducere suave jugum amoris;
oportet te esse pudicam, verecundam, veridicam, pavidam,
circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam
conscientiae tuae. In nullo tibi conscientia sit quo erubescas
praesentiam veritatis, quo cogaris avertere faciem tuam a lumine Dei.
Et ut hic decor divinos oblectet aspectus, prodeat foras, et
diffundat se per membra et sensus corporis, quatenus inde reluceat
omnis actio, sermo, aspectus, incessus, risus. Sit tamen risus
mixtus gravitate, et plenus honesti . Motus, actus et usus totius
corporis cum apparuerit, sit actus purus, modestus, totius expers
insolentiae et lasciviae, levitatis et ignaviae. Sit sermo rarior,
vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus modestior. Talis
animae pulchritudo et mentis ingenuitas sic sollicita est cum bona
conscientia famae integritatem servare, ut juxta Apostolum provideat
bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor.
VIII, 21). Talis utique decor relictis omnibus votis inhaeret
Deo, vivit Deo, nihil amat praeter Deum et quod amandum est propter
Deum. Sollicite studet providere Dominum in conspectu suo semper
(Psal. XV, 8), cui consentiat ad correptionem, quo illuminetur
ad cognitionem: cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad
sapientiam; cui conformetur ad decorem, quo fruatur ad jucunditatem.
Beata anima cui datum est desuper ut bonum velit et noverit et possit,
quatenus et voluntas adsit, nec facultas desit. Vae mihi misero, qui
ista servo in memoria, et scribo in charta, nec habeo in vita! non
quod talis sim, qui ista scripsi, sed quod talis esse vellem, et
talem non esse non pudet.
|
|