|
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum, et cogita
quantum potes, quale et quantum sit Dei bonum. Si enim singula bona
delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum,
quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus
creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator
a creatura. Si enim bona vita est creata; quam bona est Vita
creatrix? Si ita jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus
quae fecit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione
rerum conditarum; quam amabilis est Sapientia, quae omnia creavit ex
nihilo? Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus
delectabilibus; qualis et quanta delectatio in illo qui fecit ipsa
delectabilia?
O qui hoc bono fruetur, quid erit, et quid illi non erit? Certe
quidquid volet erit, et quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt
bona corporis et animae, qualia oculus non vidit, nec auris audivit,
nec cor hominis cogitavit (Isai. LXIV, 4). Cur ergo per
multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui?
Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desidera
simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas,
caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amatis, ibi
est quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo; Fulgebunt justi
sicut sol (Matth. XIII, 43). Si velocitas, aut fortitudo,
aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit; Erunt similes
Angelis Dei (Id. XXII, 30): quia seminatur corpus
animale, et surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44),
potestate utique, non natura. Si delectat longa et salubris vita;
ibi est sana aeternitas, et aeterna sanitas; quia justi in perpetuum
vivent (Sap. V, 16); et salus justorum a Domino (Psal.
XXXVI, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria
Domini (Psal. XVI, 15). Si ebrietas; Inebriabuntur ab
ubertate domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine
fine Deo. Si quaelibet munda voluptas; torrente voluptatis deitatis
suae potabit eos Dominus (Psal. XXXV, 9). Si sapientia;
Omnes erunt docibiles Dei (Joan. VI, 45): quomodo ipsa
sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia; diligent Deum plus
quam se ipsos, et invicem tanquam se ipsos; et Deus illos plus quam
illi se ipsos: quia illi illum et se et invicem per illum, et ille
illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una voluntas:
quia illis non erit nisi sola voluntas Dei. Si potestas; introibunt
in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et omnipotentes erunt
suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet
per se ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum. Quia sicut
illi non aliud volent quam quod ille, ita quidquid illi volent, ille
volet; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et
divitiae; Deus suos servos bonos et fideles super multa constituet
(Matth. XXV, 23); imo filii Dei et dii vocabuntur, et
erunt: et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi (Joan.
XVII, 24), haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi
(Rom. VIII, 17). Si vera securitas; certe ita certi
erunt, nunquam ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi
erunt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud
dilectoribus suis invitis ablaturum . Gaudium vero quale aut quantum,
ubi tale ac tantum bonum invenitur? Cor humanum, cor indigens, cor
expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si his
omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium
suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino
sicut te ipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur
gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si
vero duo vel tres vel multo plures haberent idipsum, tantumdem pro
singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum
amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum
Angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam se ipsum,
erit gaudium innumerabile . Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix
capiet gaudium suum; quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum in
illa perfecta felicitate? ubi sicut unusquisque plus amabit sine
comparatione Deum, quam se ipsum, et omnes alios secum; ita magis
gaudebit absque aestimatione de Dei felicitate, quam de sua et omnium
aliorum secum. Sic Deum diligent toto corde, tota mente, tota
anima, ut totum cor non sufficiat dilectioni: et sic gaudebunt toto
corde, ut totum cor non sufficiat plenitudini gaudii: tantum est
gaudium. Deus infinitae misericordiae, fons totius bonitatis et
pietatis, fac nos participes tanti gaudii. Tu es enim gaudium
plenum, beatitudo summa: tu es id quo nihil melius desiderari potest,
nihil beatius vel utilius possideri.
|
|