|
In illa aeterna beatitudine et perfecta, Deo tripliciter fruemur,
videntes eum in omnibus creaturis, et habentes eum in nobis ipsis; et
quod his omnibus ineffabiliter jucundius erit atque beatius, ipsam
quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriosam illam sine
ullo aenigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim est vita
aeterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem et Filium (Joan.
XVII, 3) cum sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est (I
Joan. III, 2); id est, non eo modo sicuti inest nobis aut
creaturis, sed sicut est in semetipso. Verum quam magna est beatitudo
illa, et quam abscondita ab oculis nostris! Oculus non vidit, auris
non audivit, et in cor hominis non ascendit, quanta charitas, quanta
suavitas, quanta jucunditas maneat nos in illa cognitione. Pax Dei
est in illa quae exsuperat omnem sensum et intellectum (Philipp.
IV, 7), et quanto magis omnem sermonem nostrum? Quod ergo nulli
donatum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait
Dominus, bonam dabit in sinus vestros, confertam in interiore
homine, coagitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso (Luc.
VI, 38). Ibi cumulus felicitatis est, ibi supereminens gloria,
ibi supereffluens beatitudo. Nam quomodo videndus sit in creaturis,
quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, in ipsis
nimirum quos accepimus jam primitiis spiritus (Rom. VIII,
23). Cognitio autem in Deo ipso illa adhuc nobis incognita est,
mirabilis facta est, confortata est, ut non possimus ad eam (Psal.
CXXXVIII, 6). At vero quemadmodum in creaturis videndus
sit, aliquatenus possumus intelligere, nimirum cum et modo videatur in
ipsis. Unde et apostolo Paulo teste, Per ea quae facta sunt, Dei
invisibilia conspiciuntur (Rom. I, 20). Unde quantumcumque
proficiat quis intelligendo conspicere quam potentissime, quam
benignissime, quam prudentissime majestas aeterna omnia fecerit,
cuncta regat, ordinet universa; prorsus modicum est ab eo quod
comprehendat. Veniet autem quando jam visione et contemplatione atque
gaudio ineffabili consequemur Agnum quocumque ierit; et in omnibus
consequemur creaturis (Apoc. XIV, 4), ut in omnibus
gaudeamus: sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et
ipse aliis non fruitur, sed se ipso. Jamvero et in nobis quemadmodum
habendus sit, in parte possumus cogitare.
Constat enim animarum esse triplicem naturam. Unde et sapientes mundi
hujus animam humanam rationalem, concupiscibilem, et irascibilem esse
tradiderunt: quam triplicem vim animae, ipsa quoque natura et
quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale
nostrum et scientia et ignorantia constant, tanquam habitus et
privatio: sic et circa concupiscibile, desiderium et contemptus; et
circa id quod dicitur irascibile, laetitia pariter et ira versantur.
Implebit ergo Dominus rationale nostrum luce sapientiae; ita ut
penitus nobis nihil desit in ulla scientia (I Cor. I, 7).
Implebit concupiscibile nostrum fonte justitiae; ut omnino desideremus
eam, et ea penitus repleamur, sicut scriptum est: Beati qui esuriunt
et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
Nulla enim alia res implere potest desiderium animae, nulla alia
praeter justitiam beatificare potest animam. Cum ergo repleverit Deus
concupiscibile nostrum justitia, quaecumque respuere debet anima,
respuet; et quidquid debet concupiscere, concupiscet; et ex omnibus
his magis appetet quod magis fuerit appetendum. Merito denique
concupiscibili nostro justitiam attribuimus, ex quo nimirum justi aut
injusti reputamur. Jamvero quod dicitur in nobis irascibile, cum
repleverit illud Deus, profecto erit in nobis tranquillitas, et in
summam laetitiam atque jucunditatem replebimur pace divina. Et vide si
non in his tribus perfecta sane, quantum ad animam spectat, beatitudo
consistit, quando scientia jam non inflabit propter justitiam, jam non
contristabit propter laetitiam; ut cesset jam proverbium illud, Qui
apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18): quando
justitia nec indiscreta erit propter scientiam, nec onerosa propter
laetitiam; quando laetitia nec suspecta erit propter scientiam, nec
impura propter justitiam.
Sed in his omnibus nihi homo noster exterior accepit. Ipsi ergo, ut
inhabitet gloria etiam in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10),
et juxta alium prophetam , repleatur majestate Domini omnis terra
(Psal. LXXI, 19), quatuor sunt quaerenda, quem constat ex
quatuor elementis compactum esse. Nec mireris quod pluribus videtur
indigere, cui nunc indigentiae locus est. Unde propheta in Psalmo:
Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea (Psal.
LXII, 2). Habebit ergo terra nostra immortalitatem, ne jam
timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens enim corpus
nostrum, jam non moritur, mors illi ultra jam non dominabitur (Rom.
VI, 9). Sed prodiderit , si forte contingat vivere cum miseriis
et aerumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter
incorruptibile hoc corpus affligitur: etsi non semel, utique semper
moritur. Habebit certe omni modo a Deo impassibilitatem. Ab
humoribus enim inordinatis causas aiunt procedere passionum. Sed jam
desiderat corpus nostrum levitatem, secundum eam nimirum quam habet ex
aere portionem, ne ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura est
credenda corporum levitas et agilitas bonorum, ut possint si velimus,
absque omni mora seu difficultate, ipsam quoque cogitationum nostrarum
sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis
beatitudinem? Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam
habituri, non immerito possumus attribuere ei parti quam habemus ab
igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum denique corpori claritatis
suae, exhibens quod pollicitus est (Philipp. III, 20 et
21): quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum
(Matth. XIII, 43). Sicut ergo replebit animas nostras
Deus, cum fuerit in eis perfecta scientia, perfecta justitia,
perfecta laetitia: sic replebitur majestate ejus omnis terra nostra,
cum fuerit corpus immortale, impassibile, agile, configuratum denique
corpori claritatis suae. Et tunc veraciter dici poterit quod quidam
poeta dixit,
|
“O terque quaterque beati”
|
|
(Virgil., Aeneid. l.
I, vers. 98)! Nemo digne pensare valet quanta erit illa
laetitia, quanta gloria, quando Deum videbimus ubique praesentem, et
universa gubernantem. Ita erit nobis notus atque conspicuus, ut
videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in altero,
videatur in se ipso, videatur in coelo novo, et in terra nova
(Apoc. XXI, 1), atque in omni quae nunc fuerit creatura. Ab
omni malo liberati, et omni bono perfecte impleti, vacabimus et
videbimus, quia ipse est Deus (Psal. XLV, 11), que pleni
erimus, quando erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ipse
nimirum erit finis desideriorum nostro rum, quem sine fine videmus,
sine fastidio amabi mus, sine fatigatione laudabimus. Sed et ad haec
quis idoneus? Sine dubio qui fidelis invenietur super pauca quae
accepit militiae suae tempore; id est, super sensus, super actus, et
super appetitus suos, quos suscepit regendos, ut in his probetur quam
fidelis sit Domino suo (Matth. XXV, 21). Sciat ergo servus
Christi vas suum possidere in sanctificatione et honore (I Thess.
IV, 4); et glorificet et portet Deum in corpore suo (I Cor.
VI, 20): sectetur pacem (Hebr. XII, 14). Amen.
|
|