|
Et hos progressus nominibus et ordinibus Angelorum comparare prudenti
lectori relinquo. Facile siquidem erit ei, si sciat aptare sensum qui
primus animae nuntius est, Angelis qui nuntii vocantur; imaginationem
Archangelis, quae plura quam sensus percipit; timorem Virtutibus,
dolorem Potestatibus. Qui enim metu suppliciorum perterritus, et
dolore peccatorum compunctus, contemnit mundum et se ipsum, cum
Virtutibus facit miracula, cum Potestatibus fugat daemonia. Majus
namque est contemnere se ipsum, quam mundum, quem multi propter
vanitatem contempserunt. Rationem assignamus Principatibus: nam
sicut illi praesunt et principantur subjectis spiritibus, sic ratio
sensibus atque affectibus. Amorem proximi sive gaudium
Dominationibus: recte namque aliis dominantur qui omnes amant, et de
profectu omnium gaudent. Intellectum Thronis: Throni sedes
dicuntur, quia in eis Deus sedet. Intelligere etiam debes, quoniam
in cordibus nostris Deus habitat per fidem (Ephes. III, 17),
per sanctificationem, per pacem, per dilectionem: quoniam Deus est
pacis et dilectionis (II Cor. XIII, 11). Intelligentiam
aptamus Cherubim. Illi namque spiritus tanto perfectiore scientia
pleni sunt, quanto divinitatem Dei in intimis contemplantur.
Intelligentia namque animae vis est, quae immediate Deo supponitur:
cernit siquidem ipsum et quae in ipso sunt. Spem sive desiderium sive
amorem Dei, Seraphim: Deus namque est spes omnium finium terrae
(Psal. LXIV, 3), cujus vultum tota terra desiderat: et in
quem Seraphim prospicere desiderant, tota spes nostra et desiderium
nostrum est. Odium mundi Virtutibus: odium sui Potestatibus:
rationem Principatibus: amorem proximi Dominationibus: intellectum
Thronis: intelligentiam Cherubim: amorem Dei Seraphim. Timor
namque de suppliciis et dolor de peccatis faciunt contemptum mundi et
sui, ut cum Virtutibus faciant miracula, et cum Potestatibus
expellant daemonia. Spes de promissis, et gaudium de praemiis faciunt
amorem proximi et Dei.
|
|