|
Anima ad similitudinem totius sapientiae facta, omnium in se gerit
similitudinem: unde et a philosopho definita est omnium similitudo.
Habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit; sive
investigat, et omnibus similis existit, cum una sit. Similis est
terrae per sensum, aquae per imaginationem, aeri per rationem,
firmamento per intellectum, coelorum coelo per intelligentiam.
Similis est lapidibus per essentiam, arboribus per vitam, animalibus
per sensum et imaginationem, hominibus per rationem, Angelis per
intellectum, Deo per intelligentiam. Et sicut Deus est ab omnibus
capabilis et participabilis; sic anima omnium est capax. Capabilis et
participabilis omnibus est Deus; quia naturali suo munere scilicet
Spiritu sancto, et usu ex munere gratiae, participatur ab omnibus per
essentiam qua sunt, et secundum illam ad idoneam speciem qua ab aliis
differunt, et secundum utrumque ad congruum usum quo proficiunt. Tria
haec omni homini existenti insunt, quasi quaedam vestigia summae
essentiae, imaginis, et muneris, id est, Trinitatis Patris et
Filii et Spiritus sancti. Aeternitas quippe est in Patre, species
in imagine, usus in munere . Aeternitas est in Patre; quia Pater
non habet patrem de quo sit: Filius de Patre est ut sit, atque ut
illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus est
imago, coaequalis est illi. Species est in imagine, id est,
pulchritudo, congruentia, aequalitas, prima et summa similitudo,
prima et summa vita, primus et summus intellectus. Usus est in
munere. Munus Patris et Filii Spiritus sanctus est. Usus ergo in
munere est, id est, delectatio, gaudium, laetitia, felicitas,
suavitas. Ille namque ineffabilis complexus Patris et imaginis, non
est sine perfectione, sine charitate, sine gaudio: sic in illa
Trinitate summa est origo omnium rerum, perfectissima pulchritudo, et
beatissima dilectio , nobis autem omnis usus deitatis est ex munere.
Quodam modo namque quasi proprior videtur nobis esse Spiritus
sanctus, utpote Patris et Filii munus. Ex ipso nimirum est omnis
usus gratiae cum Patre et Filio. Ipse enim regit et erudit,
consolatur et perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse simul sine
macula et ruga (Ephes. V, 27) tradet regnum Deo et Patri (I
Cor. XV, 24). Sic a Patre per Filium et Spiritum sanctum
vel potius in Spiritu divina ad nos descenderunt. Pater siquidem
tradidit Filium suum, quo redimeret servos; misit Spiritum sanctum,
quo servos adoptaret in filios: Filium dedit in pretium redemptionis,
Spiritum sanctum in privilegium adoptionis, se denique totum servat in
haereditatem adoptatis. Nemo ergo de Dei pietate diffidat, quoniam
major est ejus misericordia, quam nostra miseria; et quisquis ad eum
toto corde clamaverit, exaudiet illum, quoniam misericors est.
Tardius siquidem ei videtur peccatori veniam dare, quam ipsi peccatori
accipere. Sic enim festinat absolvere reum a tormento conscientiae
suae, quasi plus eum cruciet compassio miseri, quam ipsum miserum
compassio sui.
|
|