CAPUT VII. Anima capax omnium.

Capax est omnium anima, quia per rationalitatem ad cognitionem, et per concupiscibilitatem ad dilectionem universitatis capax invenitur. Sunt enim duo in anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis sensus cognoscens omnia et dijudicans inter omnia; et naturalis affectus, quo suo ordine et gradu anima diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura; cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis nequaquam habet nisi ex gratia. Facta siquidem a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem suscepit, ita cognitionem et amorem. Vasa namque quae creatrix Sapientia format ut sint, adjutrix gratia replet ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit.