|
15. Justitia Dei manifestata per Legem et Prophetas. Hic forte
dicat illa humana praesumptio, ignorans Dei justitiam, et suam volens
constituere, merito dixisse Apostolum, Quia ex lege nemo
justificabitur: ostendit enim tantummodo lex quid faciendum, quidve
cavendum sit, ut quod illa ostenderit voluntas impleat, ac sic homo
justificetur, non per legis imperium, sed per liberum arbitrium .
Sed, o homo, attende quod sequitur: Nunc autem, inquit, sine lege
justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas.
Parumne insonat surdis? Justitia, inquit, Dei manifestata est.
Hanc ignorant qui suam volunt constituere: huic nolunt esse subjecti
(Rom. X, 3). Justitia, inquit, Dei manifestata est: non
dixit, Justitia hominis, vel justitia propriae voluntatis; sed,
justitia Dei, non qua Deus justus est, sed qua induit hominem, cum
justificat impium. Haec testificatur per Legem et Prophetas: huic
quippe testimonium perhibent Lex et Prophetae. Lex quidem, hoc
ipso, quod jubendo et minando et neminem justificando satis indicat,
dono Dei justificari hominem per adjutorium spiritus: Prophetae
autem, quia id quod praedixerunt, Christi implevit adventus. Nam
hinc sequitur et adjungit, dicens, Justitia autem Dei per fidem
Jesu Christi, hoc est, per fidem qua creditur in Christum. Sicut
autem ista fides Christi dicta est non qua credit Christus: sic et
illa justitia Dei non qua justus est Deus. Utrumque enim nostrum
est; sed ideo Dei et Christi dicitur, quod ejus nobis largitate
donatur. Justitia ergo Dei sine lege, non sine lege manifestata
est. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata?
Sed justitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiae
credenti confert sine adjutorio legis, hoc est, non adjuto a lege .
Quandoquidem per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad ejus
misericordiam per fidem confugiens sanaretur . De sapientia quippe
ejus dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portet (Prov.
III, 16, sec. LXX): legem scilicet, qua reos faciat
superbos; misericordiam vero, qua justificet humiliatos. Justitia
ergo Dei per fidem Jesu Christi in omnes qui credunt: non enim est
distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, non gloria
sua. Quid enim habent, quod non acceperunt? Si autem acceperunt,
quid gloriantur, quasi non acceperint (I Cor. IV, 7)? Egent
itaque gloria Dei, et vide quid sequatur: Justificati gratis per
gratiam ipsius (Rom. III, 20-24). Non itaque justificati
per legem, non justificati per propriam voluntatem: sed justificati
gratis per gratiam ipsius; non quod sine voluntate nostra fiat, sed
voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia
voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub
lege, nec indigens lege.
|
|