CAPUT X.

16. Quomodo justo non posita est lex.---Justo enim lex non est posita: quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur. Haec duo Apostolus velut inter se contraria connectens, monet movetque lectorem ad perscrutandam quaestionem atque solvendam. Quomodo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 9, 8); si etiam quod sequitur verum est, Sciens hoc, quia justo lex non est posita? Nam quis legitime utitur lege nisi justus? At ei non est posita, sed injusto. An et injustus, ut justificetur, id est, ut justus fiat, legitime lege uti debet, qua tanquam paedagogo perducatur ad gratiam (Galat. III, 24), per quam solam quod lex jubet possit implere? Per ipsam quippe justificatur gratis, id est, nullis suorum operum praecedentibus meritis; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6): quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus; id est, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Ille enim dixit, Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17): de quo dictum est, Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Haec est gloria de qua dictum est, Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: et haec est gratia de qua continuo dicit, Justificati gratis per gratiam ipsius. Injustus ergo legitime lege utitur, ut justus fiat; quod cum factus fuerit, ea jam non utatur tanquam vehiculo cum pervenerit, vel potius, ut supra dicta similitudine Apostoli utar, tanquam paedagogo cum eruditus fuerit. Quomodo enim justo lex non est posita, si et justo est necessaria, non qua injustus ad justificantem gratiam perducatur, sed qua legitime jam justus utatur? An forte, imo vero non forte, sed certe, sic legitime utitur lege jam justus, cum eam terrendis imponit injustis, ut cum et in ipsis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo praevaricationis augeri, confugiant per fidem ad justificantem gratiam, et per donum spiritus suavitate justitiae delectati poenam litterae minantis evadant? Ita non erunt contraria, neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam justus bona lege legitime utatur, et tamen justo lex posita non sit: non enim ex ea justificatus est, sed ex lege fidei, qua credidit nullo modo posse suae infirmitati ad implenda ea, quae lex factorum juberet, nisi divina gratia subveniri.

17. Ideo dicit, Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei (Rom. III, 27). Sive gloriationem dixerit laudabilem, quae in Domino est, eamque exclusam, id est, non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii. Hinc est et illud in Psalmis, Ut excludantur ii qui probati sunt argento (Psal. LXVII, 31): hoc est, ut emineant qui probati sunt eloquio Domini. Nam et alibi dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Sive gloriationem vitiosam de superbia venientem commemorare voluerit, eorum scilicet, qui cum sib juste videntur vivere, ita gloriantur, quasi non acceperint: eamque non per legem factorum , sed per legem fidei dicit exclusam, id est, ejectam et abjectam; quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione justitiae, non se aliunde consecuturum.