|
18. Pietatem esse sapientiam. Justitia Dei dicta quam Deus
facit. Quae cogitatio pium facit, quia pietas est vera sapientia:
pietatem dico quam Graeci TEOSEBEIAN vocant: ipsa quippe
commendata est, cum dictum est homini, quod in libro Job legitur,
Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28).
TEOSEBEIA porro si ad verbi originem latine expressam
interpretaretur, Dei cultus dici poterat, qui in hoc maxime
constitutus est, ut anima ei non sit ingrata. Unde et in ipso
verissimo et singulari sacrificio, Domino Deo nostro agere gratias
admonemur. Erit autem ingrata, si quod illi ex Deo est, sibi
tribuerit, praecipueque justitiam, cujus operibus velut propriis et
velut a semetipsa sibimet partis, non vulgariter tanquam ex divitiis
aut membrorum forma aut eloquentia, caeterisque, sive externis sive
internis, sive corporis sive animi bonis, quae habere etiam scelerati
solent, sed tanquam de iis quae proprie sunt bona bonorum quasi
sapienter inflatur. Quo vitio repulsi a divinae stabilitate
substantiae, etiam magni quidam viri ad idololatriae dedecus
defluxerunt. Unde idem apostolus in eadem Epistola, in qua vehemens
defensor est gratiae, cum se dixisset esse Graecis ac Barbaris,
sapientibus et insipientibus debitorem, et ideo quod ad ipsum
pertineret, promptum esse et his qui Romae essent evangelizare: Non
enim confundor, inquit, de Evangelio; virtus enim Dei est in
salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim Dei
in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex
fide vivit. Haec est justitia Dei, quae in Testamento Veteri
velata, in Novo revelatur: quae ideo justitia Dei dicitur, quod
impertiendo eam justos facit; sicut Domini est salus (Psal.
III, 9), qua salvos facit. Et haec est fides, ex qua et in
quam revelatur, ex fide scilicet annuntiantium, in fidem obedientium:
qua fide Jesu Christi, id est, quam nobis contulit Christus,
credimus ex Deo nobis esse, pleniusque futurum esse quod juste
vivimus; unde illi ea pietate, qua solus colendus est, gratias
agimus.
|
|