CAPUT XII.

19. Cognitio Dei per creaturas. Lex sine gratia. Nec immerito se Apostolus ex hoc articulo convertit ad eos cum detestatione commemorandos, qui vitio illo, quod superius memoravi, leves et inflati, ac per se ipsos velut per inane sublati, ubi non requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta idolorum tanquam in lapides deciderunt. Quia enim commendaverat pietatem fidei, qua Deo justificati grati esse debemus, velut contrarium quod detestaremur subinferens: Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles: quia cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 14-23). Vide quemadmodum non eos dixerit veritatis ignaros, sed quod veritatem in iniquitate detinuerint. Quia vero occurrebat animo, ut quaereretur unde illis esse potuerit cognitio veritatis, quibus Deus legem non dederat; neque hoc tacuit unde habere potuerint: per visibilia namque creaturae pervenisse eos dixit ad intelligentiam invisibilium Creatoris . Quoniam revera, sicut magna ingenia quaerere perstiterunt, sic invenire potuerunt. Ubi ergo impietas? Quia videlicet cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Eorum proprie vanitas morbus est, qui se ipsos seducunt, dum videntur sibi aliquid esse cum nihil sint (Galat. VI, 3). Denique hoc tumore superbiae sese obumbrantes, cujus pedem sibi non venire deprecatur sanctus ille cantor , qui dixit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 12, 10); ab ipso lumine incommutabilis veritatis aversi sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Non enim sapiens cor, quamvis cognovissent Deum; sed insipiens potius, quia non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias. egerunt. Dixit enim homini, Ecce pietas est sapientia: ac per hoc dicentes se esse sapientes, quod non aliter intelligendum est, nisi, hoc ipsum sibi tribuentes, stulti facti sunt.

20. Jam quae sequuntur quid opus est dicere? Per hanc quippe impietatem illi homines, illi, inquam, homines qui per creaturam Creatorem cognoscere potuerunt, quo prolapsi, cum Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6), atque ubi demersi sint , melius ipsius Epistolae consequentia docent, quam hic commemoratur a nobis. Neque enim isto opere hanc Epistolam exponendam suscepimus, sed ejus maxime testimonio demonstrare quantum possumus nitimur, non in eo nos divinitus adjuvari ad operandam justitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque praeceptis; sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adjuvetur et erigatur impartito spiritu gratiae, sine quo adjutorio doctrina illa littera est occidens, quia reos potius praevaricationis tenet, quam justificat impios. Nam sicut illis per creaturam cognitoribus Creatoris ea ipsa cognitio nihil profuit ad salutem, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, dicentes se esse sapientes: ita eos qui per legem cognoscunt quemadmodum sit homini vivendum, non justificat ipsa cognitio, quia volentes suam justitiam constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3).