CAPUT XIII.

21. Lex operum et lex fidei. Lex ergo factorum, id est, operum, per quam non excluditur illa gloriatio, et lex fidei, per quam excluditur, quo inter se differant, operae pretium est considerare: si tamen valemus advertere atque discernere. Cito enim quisque dixerit legem operum esse in Judaismo, legem autem fidei in Christianismo, propterea quia circumcisio caeteraque opera talia legis sunt, quae Christiana jam disciplina non servat: sed quantum fallat ista discretio, jam diu quidem est ut molimur ostendere, et acutis ad dignoscendum, tibique potissimum ac talibus fortasse jam ostendimus: verumtamen quoniam res magna est, non incongruenter in ea manifestanda pluribus etiam atque etiam testimoniis immoramur. Ipsam enim dicit legem ex qua nemo justificatur, quam dicit subintrasse ut abundaret delictum (Rom. V, 20), quam tamen ne quisquam ob hoc imperitus argueret et sacrilegus accusaret, defendit eam, dicens:

“Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.”

Dicit etiam,

“Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem”

(Id. VII, 7-13). Ipsa est ergo littera occidens, quae dicit,

“Non concupisces:”

de qua item dicit quod paulo ante commemoravi,

“Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas, justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu; quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae ejus, propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam justitiam ipsius in hoc tempore, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu.”

Deinde subinfert unde nunc agimus:

“Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei”

(Id. III, 20; 27). Lex ergo ista factorum ipsa est quae dicit, Non concupisces: quia per illam cognitio peccati est. Volo igitur scire, si quis mihi dicere audeat, utrum lex fidei non dicat, Non concupisces. Si enim non dicit, quid causae est cur non in ea positi securi atque impune peccemus? Hoc enim et illi putaverunt Apostolum dicere, de quibus ait: Et sicut dicunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut veniant bona, quorum judicium justum est (Rom. III, 8). Si autem dicit etiam ipsa, Non concupisces; sicut tam multa praecepta evangelica et apostolica testificari et clamare non cessant: quare lex factorum etiam ipsa non dicitur? Neque enim quia non habet opera veterum sacramentorum, circumcisionis videlicet atque caeterorum, ideo non sunt opera quae habet in sacramentis suis huic tempori congruis; aut vero de operibus sacramentorum quaestio fuit, quando mentio legis ob hoc fiebat, quia per ipsam cognitio peccati est, et ideo ex ea nemo justificatur: unde non per illam exclusa est gloriatio, sed per legem fidei, ex qua justus vivit. Sed numquid et per istam non fit cognitio peccati, cum et ipsa dicat, Non concupisces?

22. Quid igitur interest, breviter dicam. Quod operum lex minando imperat, hoc fidei lex credendo impetrat. Illa dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17); ista dicit, Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Ipsa est illa sapientia quae pietas vocatur, qua colitur Pater luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17). Colitur autem sacrificio laudis actionisque gratiarum, ut cultor ejus non in se ipso, sed in illo glorietur (II Cor. X, 17). Ac per hoc lege operum dicit Deus, Fac quod jubeo: lege fidei dicitur Deo, Da quod jubes. Ideo enim jubet lex, ut admoneat quod faciat fides; id est, ut cui jubetur, si nondum potest, sciat quid petat: si autem continuo potest, et obedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, ait idem ipse constantissimus gratiae praedicator; sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Quis est autem spiritus mundi hujus, nisi superbiae spiritus? Quo cor insipiens obscuratum est eorum, qui cognitum Deum non ut Deum gratias agendo glorificaverunt: nec alio spiritu decipiuntur etiam illi, qui ignorantes Dei justitiam et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Unde mihi videtur magis esse fidei filius, qui novit a quo speret quod nondum habet, quam qui sibi tribuit id quod habet: quamvis utrique horum praeferendus sit, qui et habet et novit a quo habet; si tamen non se credat esse quod nondum est; ne incidat in vitium illius pharisaei, qui quanquam Deo gratias ageret ex iis quae habebat, nihil tamen petebat dari sibi, tanquam nihilo indigeret ad augendam perficiendamve justitiam (Luc. XVIII, 11, 12). His igitur consideratis pertractatisque pro viribus quas Dominus donare dignatur, colligimus non justificari hominem praeceptis bonae vitae nisi per fidem Jesu Christi, hoc est, non lege operum, sed fidei; non littera, sed spiritu; non factorum meritis, sed gratuita gratia.