|
23. Decalogus quoque occidit, nisi adsit gratia. Quamvis itaque,
illos quibus circumcisio persuadebatur, ita corripere atque corrigere
videatur Apostolus, ut legis nomine eamdem circumcisionem appellet,
caeterasque ejusmodi legis observationes, quas tanquam umbras futuri
jam nunc respuunt Christiani, id tenentes quod per illas umbras
figurate promittebatur: tamen legem ex qua neminem dicit justificari,
non tantum in illis sacramentis quae habuerunt promissivas figuras,
verum etiam in illis operibus vult intelligi, quae quisquis fecerit,
juste vivit: ubi est et illud, Non concupisces. Atque ut hoc quod
dicimus fiat planius, ipsum Decalogum videamus. Certe enim legem
Moyses ministrandam populo accepit in monte, scriptam in lapideis
tabulis digito Dei: haec decem praeceptis constringitur (Exod.
XXXI, 18; Deut. IX, 10, et Exod. XX), ubi nihil de
circumcisione mandatum est, nihil de victimis pecorum, quae nunc a
Christianis non immolantur. In illis igitur decem praeceptis,
excepta sabbati observatione, dicatur mihi quid non sit observandum a
christiano, sive de non faciendis colendisque idolis aliisque ullis
diis praeter unum verum Deum, sive de non accipiendo nomine Dei in
vanum, sive de honore parentibus deferendo, sive de cavendis
fornicationibus, homicidiis, furtis, falsis testimoniis,
adulteriis, re aliena concupiscenda . Quid horum quisquam dixerit
christianum non debere servare? An forte non istam legem quae in illis
duabus tabulis scripta est, litteram occidentem appellat Apostolus,
sed illam circumcisionis aliorumque veterum jamque abolitorum
sacramentorum? Sed quomodo putabimus, cum in ea sit, Non
concupisces: per quod mandatum, quamvis sanctum et justum et bonum,
fefellit me, inquit, peccatum, et per illud occidit? Quid enim
aliud est, Littera occidit?
24. Quamvis evidentius eo ipso loco ad Corinthios, ubi ait,
Littera occidit, spiritus autem vivificat; non aliam velit intelligi
litteram, quam ipsum Decalogum in illis duabus tabulis scriptum. Sic
enim dicit:
|
“Quoniam estis epistola Christi ministrata per nos,
scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis
lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Confidentiam autem talem
habemus per Christum ad Deum, non quia idonei simus cogitare aliquid
a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est,
qui idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae, sed
spiritus . Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Si autem
ministratio mortis in litteris figurata in lapidibus fuit in gloria,
ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter
gloriam vultus ejus quae evacuatur; quare non magis ministratio
spiritus erit in gloria? Si enim ministratio damnationis gloria est ,
multo magis abundabit ministerium justitiae in gloria”
|
|
(II Cor.
III, 2-9). Dici de his verbis multa possunt , sed postea
fortasse opportunius. Nunc autem adverte quam dicat litteram quae
occidit, cui velut e contrario vivificantem spiritum ingerit. Ea
certe est ministratio mortis in litteris figurata lapideis, et
ministratio damnationis; quia lex subintravit, ut abundaret delictum.
Porro autem praecepta ipsa tam sunt utilia facienti atque salubria, ut
nisi quis ea fecerit, vitam habere non possit. An vero propter unum
praeceptum quod ibi de sabbato est positum, dictus est Decalogus
littera occidens, quoniam quisquis illum diem nunc usque observat sicut
littera sonat, carnaliter sapit; sapere autem secundum carnem mors est
(Rom. VIII, 6); et illa novem praecepta quae sic recte
observantur ut scripta sunt, non ad legem operum ex qua nemo
justificatur, sed ad legem fidei ex qua justus vivit, pertinere
putanda sunt? Quis tam absurde sentiat, ministrationem mortis in
litteris figuratam lapideis, non dici ex omnibus decem praeceptis, sed
ex uno solo quod ad sabbatum pertinet? Ubi ergo ponimus, Lex iram
operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV,
15): et, Usque ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem
non deputabatur, cum lex non esset (Id. V, 13): et illud quod
jam toties commemoravimus, Per legem cognitio peccati (Id. III,
20): maximeque illud ubi evidentius expressit unde agitur,
Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces?
25. Quem totum locum attende, et vide utrum quidquam propter
circumcisionem vel sabbatum, vel quid aliud umbratilis sacramenti, ac
non totum propter hoc dicat, quod littera prohibens peccatum non
vivificat hominem, sed potius occidit, augendo concupiscentiam, et
iniquitatem praevaricatione cumulando, nisi liberet gratia per legem
fidei quae est in Christo Jesu, cum diffunditur charitas in cordibus
nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5).
Cum enim dixisset,
|
“Ut serviamus in novitate spiritus, et non in
vetustate litterae: Quid ergo dicemus,”
|
|
inquit?
|
“Lex peccatum
est? Absit: sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam
concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me
omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego
autem vivebam aliquando sine lege, adveniente autem mandato peccatum
revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod
erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta
per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem
sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum
est, factum est mihi mors ? Absit. Sed peccatum ut appareat
peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum
peccans peccatum per mandatum. Scimus enim quia lex spiritualis est;
ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor,
ignoro; non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si
autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona. Nunc
autem non jam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio
enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim
adjacet mihi, perficere autem bonum non. Non enim quod volo facio
bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc
facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum
adjacet . Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae,
et captivantem me in lege peccati , quae est in membris meis. Miser
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi
Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 6-25). ”
|
|
26. Apparet igitur litterae vetustatem, si desit novitas spiritus,
reos facere potius cognitione peccati, quam liberare a peccato. Unde
et alibi scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem
(Eccle. I, 18): non quia ipsa lex malum est, sed quia mandatum
bonum habet in littera demonstrante, non in adjuvante spiritu: quod
mandatum si fit timore poenae, non amore justitiae, serviliter fit,
non liberaliter, et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus, qui de
charitatis radice non surgit. Porro autem si adsit fides quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6), incipit condelectari legi
Dei secundum interiorem hominem, quae delectatio non litterae, sed
spiritus donum est; etiamsi alia lex in membris adhuc repugnat legi
mentis, donec in novitatem, quae de die in diem in interiore homine
augetur, tota vetustas mutata pertranseat, liberante nos de corpore
mortis hujus gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
|
|