|
27. Gratia in Vetere Testamento latens, in Novo revelatur.
Haec gratia in Testamento vetere velata latitabat, quae in Christi
Evangelio revelata est dispensatione temporum ordinatissima, sicut
Deus novit cuncta disponere. Et fortasse ad illud ipsum ejus
latibulum pertinet, quod in eo Decalogo, qui datus est in monte
Sina, hoc solum praecepto figurato occultatum est, quod ad sabbatum
pertinet. Sabbatum autem dies sanctificationis est. Nec vacat, quod
inter omnia opera quae fecit Deus, illic primo sanctificatio sonuit,
ubi ab omnibus operibus requievit (Gen. II, 3): unde nunc non
est disserendi locus. Verumtamen, quod rei de qua agitur satis esse
arbitror, non frustra illo die populus ab omni opere servili abstinere
praeceptus est, quo significatur peccatum, nisi quia non peccare
sanctificationis est, hoc est, muneris Dei per Spiritum sanctum:
quod in lege, quae duabus lapideis tabulis conscripta est, solum inter
caetera in umbra figurae positum est, in qua Judaei sabbatum
observant; ut hoc ipso significaretur tempus tunc fuisse occultandae
gratiae, quae Novo Testamento fuerat per Christi passionem, tanquam
scissionem veli, revelanda (Matth. XXVII, 51). Cum enim
transierit , inquit, ad Christum, auferetur velamen.
|
|