|
28. Spiritus sanctus cur dictus sit digitus Dei.---Dominus
autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II
Cor. III, 16, 17). Hic autem Spiritus Dei, cujus dono
justificamur, quo fit in nobis utnon peccare delectet, ubi libertas
est; sicut praeter hunc Spiritum peccare delectat, ubi servitus, a
cujus operibus abstinendum est: hic Spiritus sanctus per quem
diffunditur charitas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est,
etiam digitus Dei in Evangelio dicitur (Luc. XI, 20). Unde
quia et illae tabulae digito Dei conscriptae sunt, et digitus Dei est
Spiritus Dei per quem sanctificamur, ut ex fide viventes per
dilectionem bene operemur; quem non moveat ista congruentia ibidemque
distantia ? Dies enim quinquaginta computantur a celebratione
Paschae, quae occisione figuratae ovis per Moysen fieri praecepta est
(Exod. XII), in significationem utique futurae Dominicae
passionis, usque ad diem qua Moyses legem accepit in tabulis digito
Dei conscriptis: similiter ab occisione et resurrectione illius qui
sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7),
quinquaginta diebus completis, congregatos in unum fideles digitus
Dei, hoc est, Spiritus sanctus implevit (Act. II, 2-4).
|
|