|
29. Legis Mosaicae et novae comparatio. In hac mirabili
congruentia illud certe plurimum distat, quod ibi populus accedere ad
locum ubi lex dabatur, horrendo terrore prohibetur (Exod. XIX):
hic autem in eos supervenit Spiritus sanctus, qui eum promissum
exspectantes in unum fuerant congregati. Ibi in tabulis lapideis
digitus Dei operatus est; hic, in cordibus hominum. Ibi ergo lex
extrinsecus posita est, qua injusti terrerentur: hic intrinsecus data
est, qua justificarentur. Nam. Non adulterabis, Non homicidium
facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, quod utique
in illis tabulis scriptum est, in hoc, inquit, sermone
recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tanquam te ipsum.
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est
charitas (Rom. XIII, 9, 10). Haec non in tabulis
conscripta lapideis, sed diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Lex ergo Dei est
charitas. Huic prudentia carnis non est subjecta; neque enim potest
(Id. VIII, 7): sed ad hanc prudentiam carnis terrendam cum in
tabulis scribuntur opera charitatis, lex est operum, et littera
occidens praevaricatorem: cum autem ipsa charitas diffunditur in corde
credentium, lex est fidei, et spiritus vivificans dilectorem.
30. Vide nunc quemadmodum consonet ista discretio illis apostolicis
verbis, quae paulo ante ob aliud commemorata et diligentius
pertractanda distuleram. Manifestati, inquit, quoniam estis epistola
Christi, ministrata per nos scripta non atramento, sed Spiritu Dei
vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
Ecce quemadmodum ostendit, quia illud extra hominem scribitur, ut eum
forinsecus terrificet; hoc in ipso homine, ut eum intrinsecus
justificet. Carnales autem tabulas cordis dixit, non carnalis
prudentiae, sed tanquam viventis sensumque habentis, in comparatione
lapidis qui sine sensu est. Et quod paulo post dicit, quod non
poterant intendere filii Israel usque in finem vultus Moysi, et ideo
eis per velum loquebatur; hoc significat, quia littera legis neminem
justificat, sed velamen positum est in lectione Veteris Testamenti,
donec ad Christum transeatur, et auferatur velamen; id est,
transeatur ad gratiam, et intelligatur ab ipso nobis esse
justificationem, qua faciamus quod jubet. Qui propterea jubet, ut in
nobis deficientes ad illum confugiamus. Ideo vigilantissime cum
dixisset, Confidentiam talem habemus per Christum ad Deum; ne
nostris hoc viribus tribueretur, continuo commendavit unde agitur,
dicens: Non quod idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex
nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos
fecit ministros Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus.
Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.
|
|