|
31. Vetus lex mortem, nova justitiam ministrat. Proinde quia
lex, sicut alibi dicit, praevaricationis gratia posita est (Galat.
III, 19), id est, littera ista extra hominem scripta,
propterea eam et ministrationem mortis et ministrationem damnationis
appellat: hanc autem, id est, Novi Testamenti , ministrationem
spiritus et ministrationem justitiae dicit, quia per donum spiritus
operamur justitiam, et a praevaricationis damnatione liberamur. Ideo
illud evacuatur, hoc manet: quoniam terrens paedagogus auferetur, cum
timori successerit charitas. Ubi enim spiritus Domini, ibi
libertas. Hanc autem ministrationem non ex meritis nostris, sed ex
misericordia esse sic dicit: Propter quod habentes ministrationem
hanc, sicut misericordiam consecuti non infirmemur; sed abjiciamus
occulta confusionis, non ambulantes in astutia, neque dolo
adulterantes verbum Dei. Hanc astutiam et dolum hypocrisim vult
intelligi, qua volunt justi superbi videri. Unde et in illo psalmo,
quem ad hujus ipsius gratiae testificationem commemorat idem apostolus:
Beatus, inquit, cui non imputavit Dominus peccatum, neque est in
ore ejus dolus (Rom. IV, 8; Psal. XXXI, 2). Haec est
humilium sanctorum confessio, non se jactantium esse quod non sunt.
Et paulo post: Non enim nosmetipsos, inquit, praedicamus, sed
Jesum Christum Dominum , nos autem servos vestros per Jesum: quia
Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus
nostris ad illuminationem scientiae gloriae ejus in faciem Christi
Jesu. Haec est scientia gloriae ejus, qua scimus ipsum esse lumen,
quo tenebrae nostrae illuminentur. Et idipsum attende quemadmodum
inculcet: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut
eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis. Et paulo post cum
eamdem gratiam uberius in Domino Jesu Christo commendans, usque ad
illud veniret indumentum justitiae fidei, quo induti non nudi
inveniamur, et propter hoc ingemiscimus mortalitate praegravati,
habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes, ut
absorbeatur mortale a vita, vide quid adjungat: Qui autem operatus
est nos, inquit, in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus spiritus.
Et post pauca intulit: Ut nos simus justitia Dei in ipso (II
Cor. III-V). Haec est illa justitia Dei, non qua ipse justus
est, sed qua nos ab eo facti .
|
|