CAPUT PRIMUM.

1. Occasio scribendi hujus libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit nunquam, Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline, de Baptismo parvulorum, et de perfectione justitiae hominis, quod eam nemo in hac vita vel assecutus, vel assecuturus videatur, excepto uno Mediatore, qui humana perpessus est in similitudine carnis peccati, sine ullo omnino peccato: rescripsisti te moveri eo, quod in posteriore duorum libro fieri posse dixi, ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit ope adjuvante divina, et tamen praeter unum in quo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22), neminem fuisse vel fore in quo hic vivente esset ista perfectio. Absurdum enim tibi videtur dici, aliquid fieri posse cujus desit exemplum, cum, sicut credo, non dubites, nunquam esse factum ut per foramen acus camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile (Matth. XIX, 24, 26): legas etiam duodecim millia legiones Angelorum pro Christo, ne pateretur, pugnare potuisse (Id. XXVI, 53), nec tamen factum: legas fieri potuisse ut semel gentes exterminarentur a terra quae dabatur filiis Israel (Deut. XXXI, 3), Deum tamen paulatim fieri voluisse (Judic. II, 3): et alia sexcenta possunt occurrere, quae fieri, vel potuisse, vel posse fateamur, et eorum tamen exempla quod facta sint proferre nequeamus. Unde non ideo negare debemus, fieri posse ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum, praeter illum qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id esse perfectum demonstrare possimus.