|
32. Fides christiana de adjutorio gratiae. Prophetia Jeremiae de
Novo Testamento. Lex. Gratia. Nemo ergo Christianorum aberret
ab hac fide, quae sola christiana est; neque quisquam, cum
verecundatus fuerit dicere, per nos ipsos fieri nos justos, non hoc in
nobis operante gratia Dei, quia videt hoc a fidelibus et piis ferri
non posse , cum dicitur, ad hoc se convertat ut dicat, ideo sine
operatione gratiae Dei nos justos esse non posse, quia legem dedit,
quia doctrinam instituit, quia bona praecepta mandavit. Illa enim
sine adjuvante spiritu procul dubio est littera occidens: cum vero
adest vivificans spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi,
quod foris scriptum lex faciebat timeri.
33. Inspice hoc paululum et in eo testimonio quod per prophetam de
hac re praeclarissimum edictum est : Ecce dies veniunt , dicit
Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda
Testamentum Novum, non secundum Testamentum quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti:
quia ipsi non perseveraverunt in Testamento meo, et ego neglexi eos,
dicit Dominus. Quia hoc Testamentum est quod ordinabo domui
Israel: Post illos dies, dicit Dominus, dabo leges meas in cor
illorum, et in mente eorum scribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi
erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque civem suum et
unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum: quia omnes
cognoscent me, a minore usque ad majorem eorum; quia propitius ero
iniquitati eorum, et peccata eorum non memorabor ultra (Jerem.
XXXI, 31-34). Quid ad haec dicimus? Nempe in veteribus
Libris aut nusquam aut difficile praeter hunc propheticum locum legitur
facta commemoratio Testamenti Novi, ut omnino ipso nomine
appellaretur: nam multis locis hoc significatur et praenuntiatur
futurum, sed non ita ut etiam nomen legatur expressum. Considera
igitur diligenter, quam differentiam inter duo Testamenta, id est,
Vetus et Novum, Deus esse testatus sit.
34. Cum dixisset, Non secundum Testamentum quod feci patribus
eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra
Aegypti; vide quid adjunxit: Quia ipsi non perseveraverunt in
Testamento meo. Vitio eorum deputat, quod in Testamento Dei non
permanserunt; ne lex, quam tunc acceperunt, culpanda videatur. Ipsa
est enim, quam non venit Christus solvere, sed implere (Matth.
V, 17). Non tamen per eamdem legem justificatis impiis, sed per
gratiam: hoc quippe agit vivificans spiritus, sine quo littera
occidit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex
lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut
promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Ex hac
promissione, hoc est, ex Dei beneficio ipsa lex impletur, sine qua
promissione praevaricatores facit; vel usque ad effectum mali operis,
si etiam repagula timoris concupiscentiae flamma transcenderit, vel
certe in sola voluntate, si timor poenae suavitatem libidinis vicerit.
Quod enim ait, Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio
ex fide Jesu Christi daretur credentibus; ipsius conclusionis
utilitas dicta est. Nam Conclusit ad quos usus, nisi quemadmodum
alibi dicit, Priusquam autem veniret fides, sub lege custodebamur,
conclusiin eam fidem quae postea revelata est (Galat. III,
21-23)? Lex ergo data est, ut gratia quaereretur: gratia data
est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur lex, sed
vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per
gratiam sanandum fuit. Quod enim impossibile erat legis , in quo
infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudine
carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia
legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed
secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Unde et in isto
prophetico testimonio, Consummabo, inquit, super domum Israel et
super domum Juda Testamentum Novum: quid est, Consummabo, nisi,
Implebo? non secundum Testamentum quod feci patribus eorum in die qua
apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti.
|
|