CAPUT XX.

35. Lex vetus. Lex nova. Ergo illud Vetus erat, quia hoc novum est. Unde igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per Testamentum Novum, quae dixit in Vetere, Non concupisces (Exod. XX, 17)? Quia ipsi, inquit, non perseveraverunt in Testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Ergo propter veteris hominis noxam, quae per litteram jubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud Testamentum vetus; hoc autem novum, propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis. Denique attende quod sequitur, et vide quanta luce fiat perspicuum, quod sibi fidentes nolunt homines intueri: Quia hoc testamentum est, inquit, quod ordinabo domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in cor illorum, et in mente eorum scribam eas. Ecce est unde Apostolus ait, quod supra commemoravimus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis; quia non atramento, sed spiritu Dei vivi. Nec ob aliud arbitror in eo loco Apostolum voluisse commemorare Testamentum Novum (ibi quippe ait, Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus [II Cor. III, 3, 6]), nisi quia istam intuebatur prophetiam, cum diceret, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus: quoniam hic dictum est, In cordibus eorum scribam eas, ubi nominatim promissum est Testamentum Novum.