CAPUT XXI.

36. Lex scripta in cordibus. Quid sunt ergo leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo praesente diffunditur charitas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est, et praecepti finis? Nam quia Veteris Testamenti promissa terrena sunt licet (exceptis sacramentis, quae umbra erant futurorum, sicut est circumcisio, et sabbatum, et aliae dierum observationes, et quarumdam escarum cerimoniae , et multiplex sacrificiorum sacrorumque ritus, quae vetustati carnalis legis jugoque servili congruebant,) talia contineat praecepta justitiae, qualia nunc quoque observare praecipimur, quae maxime duabus illis tabulis sine figura adumbratae significationis expressa sunt, sicuti est, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod aliud est mandatum quod in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Exod. XX, 14-17): tamen quia in eo, sicut dixi, promissa terrena et temporalia recitantur, quae bona sunt hujus corruptibilis carnis, quamvis eis sempiterna atque coelestia ad Novum scilicet Testamentum pertinentia figurentur ; nunc ipsius bonum cordis promittitur, mentis bonum, spiritus bonum, hoc est, intelligibile bonum, cum dicitur, Dabo leges meas in mente eorum, et in cordibus eorum scribam eas. Unde significavit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos, sed intrinsecus habitantem ipsam legis justitiam dilecturos.