CAPUT XXII.

37. Merces aeterna. Deinde addidit et mercedem: Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Hoc est illud quod Deo ait ille, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Ero, inquit, illis in Deum, et ipsi erunt mihi populus. Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius, vivere Deo, vivere de Deo , apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10)? De hac vita dicit ipse Dominus, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): id est, te et quem misisti Jesum Christum unum verum Deum . Hoc enim et ipse promittit dilectoribus suis, dicens, Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Id. XIV, 21): utique in forma Dei in qua aequalis est Patri; non in forma servi, in qua se et impiis ostendet . Tunc enim fiet quod scriptum est, Tollatur impius, ut non videat gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). Quando ibunt sinistri in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Quae vita aeterna, sicut commemoravi, definita est ea esse, ut cognoscant unum verum Deum. Hinc dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Haec similitudo nunc incipit reformari, quamdiu homo interius renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16) secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10).