CAPUT XXIII.

38. Reformatio quae nunc agitur, collata cum perfectione futurae vitae. Sed ad illius eminentiae perfectionem quae tunc futura est, quid hoc, aut quantum est? Siquidem Apostolus ad illa ineffabilia qualecumque adhibens de notis rebus exemplum, parvulam aetatem virili comparavit aetati. Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, deposui ea quae parvuli erant. Cur autem hoc dixerit, consequenter ostendens, Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 11, 12).