CAPUT XXIV.

39. Aeterna merces Novi Testamenti propria praedicta per prophetam. Quomodo omnium erit illa merces. Apostolus vehemens defensor gratiae. Lex scripta in cordibus et merces aeternae contemplationis pertinet ad Testamentum Novum. Minores et majores in beatis quinam. Proinde etiam per hunc prophetam, cujus testimonium pertractamus, hoc additur: ut in eo merces, in eo finis, in eo perfectio felicitatis, in eo beatae aeternaeque vitae summa consistat. Cum enim dixisset, Et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi populus; continuo addidit, Et non docebit unusquisque civem suum et unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum: quia omnes cognoscent me, a minore usque ad majorem eorum. Nunc certe jam tempus est Testamenti Novi, cujus per Prophetam facta est promissio per haec verba; quae ex illa prophetia commemoravimus: cur ergo adhuc dicit unusquisque civi suo et fratri suo, Cognosce Dominum? An forte non dicitur, cum Evangelium praedicetur, et ejus ipsa sit praedicatio, ut hoc ubique dicatur? Nam unde se Apostolus Gentium dicit esse doctorem (I Tim. II, 7), nisi quia hoc fit quod ipse ait, Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Cum ergo nunc ista praedicatio usquequaque crebrescat, quomodo tempus est Testamenti Novi, de quo Propheta dixit, Et non docebit unusquisque civem suum et unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum: quia omnes cognoscent me, a minore usque ad majorem eorum; nisi quia ejusdem Testamenti Novi aeternam mercedem, id est, ipsius Dei beatissimam contemplationem promittendo conjunxit?

40. Quid ergo est, omnes a minore usque ad majorem eorum; nisi, omnes pertinentes spiritualiter ad domum Israel, et ad domum Juda, hoc est, ad filios Isaac, ad semen Abrahae? Ipsa est enim promissio, qua ei dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen. Non enim qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen . Promissionis autem verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. De nondum enim natis, neque qui aliquid operati fuerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Id. IX, 7-13). Haec est domus Israel, vel domus Juda propter Christum, qui venit ex tribu Juda. Domus filiorum promissionis haec est, non operum propriorum , sed beneficii Dei. Hoc enim Deus promittit, quod ipse facit: non enim ipse promittit et alius facit, quod jam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante: ne ipsorum sit, non Dei; ne merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4), atque ita gratia jam non sit gratia, cujus vehemens defensor est atque assertor minimus Apostolorum, qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo (I Cor. XV, 9, 10). Omnes enim, inquit, agnoscent me: Omnes, domus Israel et domus Juda. Neque enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: sed omnes quibus dicitur in Psalmo pro susceptione matutina, hoc est, pro luce nova, Testamenti scilicet Novi, Universum semen Jacob, magnificate eum; timeat eum omne semen Israel (Psal. XXI, 1, 24). Universum omnino semen, prorsus omne semen promissorum atque vocatorum, sed eorum qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit, quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 28, 30). Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum quod ex lege est, id est, quod ex Vetere Testamento venit ad Novum; sed et ei quod ex fide est, non sibi praemissa lege . Ex fide autem Abraham, id est, imitatores fidei Abraham: qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te (Id. IV, 16, 17). Omnes ergo hi praedestinati, vocati, justificati, glorificati cognoscent Deum gratia Testamenti Novi, a minore usque ad majorem eorum.

41. Sicut ergo lex factorum scripta in tabulis lapideis, mercesque ejus terra illa promissionis, quam carnalis domus Israel cum ex Aegypto liberata esset, accepit, pertinet ad Testamentum Vetus: ita lex fidei scripta in cordibus, mercesque ejus species contemplationis, quam spiritualis domus Israel ab hoc mundo liberata percipiet, pertinet ad Testamentum Novum. Tunc fiet quod dicit Apostolus, Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur; illa scilicet parvulorum scientia in qua hic vivitur, quae ex parte est per speculum in aenigmate: propter hanc enim necessaria est prophetia, cum adhuc praeteritis futura succedunt; propter hanc linguae, id est, multiplicitas significationum, cum ex alio atque alio aliud atque aliud admonetur, qui nondum aeternam lucem perspicuae veritatis mente purgatissima contemplatur. Cum autem venerit quod perfectum est, et totum hoc quod ex parte est fuerit evacuatum (I Cor. XIII, 8, 9); tunc quod assumpta carne carni apparuit, ostendet se ipsum dilectoribus suis: tunc erit vita aeterna, ut cognoscamus unum verum Deum (Joan. XVII, 3); tunc similes ei erimus (I Joan. III, 2), quoniam tunc cognoscemus sicut et cogniti sumus (I Cor. XIII, 12). Tunc non docebit unusquisque civem suum, aut fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, a minore usque ad majorem eorum. Quod multis modis intelligi potest. Sive quia et illic quisque sanctorum tanquam stella ab stella differt in gloria (Id. XV, 41). Nec ad rem quidquam interest, utrum a minore usque ad majorem, sicut dictum est, an si a majore usque ad minorem diceretur: quod similiter nihil interest, etiamsi minores intellexerimus, qui tantummodo credere, majores autem qui etiam intelligere, quantum in hac vita potest , lumen incorporeum atque incommutabile valuerunt. Sive minores, tempore posteriores; majores autem tempore priores intelligi voluit. Simul enim promissam Dei contemplationem accepturi sunt omnes; quia et illi pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 40). Et ideo velut priores reperiuntur minores , quia minus dilati sunt; sicut in illo evangelico denario per similitudinem dicitur, quem prius accipiunt qui posterius venerunt ad vineam (Matth. XX, 8-12). Sive quolibet alio modo, qui me in praesentia forsitan fugit, minores majoresque accipiendi sunt.