|
42. Distantia Veteris et Novi Testamenti. Illud tamen, quantum
potes, diligenter attende, quod tanto molimine conor ostendere: cum
Testamentum Novum Propheta promitteret, non secundum Testamentum
quod prius factum est populo Israel ex Aegypto liberato, nihil eum de
sacrificiorum vel quorumque sacramentorum commutatione dixisse, quamvis
et ipsa sine dubio fuerat secutura, sicut secutam videmus, quod multis
aliis locis eadem prophetica Scriptura testatur: sed tantummodo istam
commendasse distantiam, quod leges suas daturus esset Deus in mentem
eorum qui pertinerent ad hoc Testamentum, et eorum scripturus in
cordibus; unde Apostolus sumpsit, non atramento, sed spiritu Dei
vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II
Cor. III, 3): sempiternamque mercedem justificationis hujus,
non terram de qua pulsi sunt Amorrhaei et Chettaei, et aliae gentes
quae ibi commemorantur (Josue XII), sed ipsum Deum, cui
adhaerere bonum est (Psal. LXXII, 28), ut bonum Dei quod
diligunt, Deus sit ipse quem diligunt; inter quem et homines nisi
peccata non separant, quae nonnisi per eamdem gratiam dimittuntur.
Unde cum dixisset, Omnes enim cognoscent me, a minore usque ad
majorem eorum; mox addidit, Quia propitius ero iniquitati eorum, et
peccata eorum non memorabor ultra. Per legem ergo factorum dicit
Dominus, Non concupisces (Exod. XX, 17): per legem fidei
dicit Dominus, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5);
agebat enim de bonis operibus, hoc est, de palmitum fructibus. Cum
igitur haec appareat distantia Veteris et Novi Testamenti, quod lex
ibi in tabulis, hic in cordibus scribitur, ut quod ibi forinsecus
terret, hic delectet intrinsecus, ibique fiat praevaricator per
occidentem litteram, hic dilector per vivificantem spiritum: non ideo
dicendum est quod Deus adjuvet nos ad operandam justitiam atque
operetur in nobis et velle et operari pro bona voluntate (Philipp.
II, 13), quia praeceptis justitiae forinsecus insonat sensibus
nostris; sed quia intrinsecus incrementum dat (I Cor. III,
7), diffundendo charitatem in cordibus nostris per Spiritum
sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).
|
|