|
43. Quaestio in locum Apostoli de Gentibus quae naturaliter facere
legem, eamque habere scriptam in cordibus dicuntur. Videndum est
autem quomodo dicat Apostolus, Cum enim Gentes quae legem non
habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes,
ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus
suis: ne videatur non esse certa distantia Novi Testamenti, quod
leges suas Dominus in cordibus populi sui se scripturum esse promisit,
quandoquidem hoc Gentes naturaliter habeant. Pertractanda igitur haec
quaestio, quae non mediocris exorta est. Dicet enim aliquis, Si
Deus hinc discernit a Vetere Testamento Novum, quod in Vetere
legem suam scripsit in tabulis, in Novo autem scripsit in cordibus:
fideles Novi Testamenti unde discernuntur a Gentibus, quae habent
opus legis scriptum in cordibus suis, quo naturaliter quae legis sunt
faciunt; quasi jam illo populo vetere potiores, qui legem accepit in
tabulis, et novo populo priores, cui hoc praestatur per Testamentum
Novum, quod his natura jam praestitit?
44. An forte eas gentes commemoravit Apostolus, scriptam in
cordibus habere legem, quae ad Novum pertinent Testamentum? Ad hoc
enim unde venerit, intuendum est. Primo Evangelium commendans,
ait: Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum
est Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem,
sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit. Deinde loquitur de
illis impiis, quibus propter superbiam nec cognitio Dei profuit, quia
non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Inde transit ad
eos qui judicant et agunt talia, qualia condemnant, nimirum propter
Judaeos, qui de lege Dei gloriabantur; quamvis adhuc eos nominatim
non exprimat, et ideo dicit : Ira et indignatio, tribulatio et
angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et
Graeci: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo
primum et Graeco. Non est enim personarum acceptio apud Deum.
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et
quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim
auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis
justificabuntur. His verbis hoc unde agitur subjungit, et dicit,
Cum Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt
faciunt: et caetera quae jam supra commemoravi. Proinde non videtur
alios hic significasse sub nomine Gentium, quam eos quos nomine
Graeci supra significabat, cum diceret, Judaeo primum et Graeco.
Porro si Evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti, Judaeo
primum et Graeco; et ira et indignatio et tribulatio et angustia in
omnes animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci;
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et
Graeco (Rom. I, 16 II, 14); iste autem Graecus nomine
Gentium significatus est naturaliter quae legis sunt facientium, et
quae scriptum habent opus legis in cordibus suis: profecto ad
Evangelium pertinent Gentes, quibus lex in cordibus scripta est; eis
quippe credentibus virtus Dei est in salutem. Quibus autem Gentibus
bene operantibus gloriam et honorem pacemque promitteret, extra
Evangelii gratiam constitutis? Quia enim personarum acceptio non est
apud Deum, et non auditores legis, sed factores justificantur; ideo
sive Judaeus sive Graecus, hoc est, quilibet ex Gentibus
crediderit, salutem in Evangelio pariter habebit. Non enim est
distinctio, sicut postea dicit. Omnes enim peccaverunt, et egent
gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III,
23, 24). Unde autem factorem legis Graecum justificari
diceret, sine gratia Salvatoris?
45. Neque enim contra se ipsum diceret, quod ait, factores legis
justificabuntur; tanquam per opera, non per gratiam justificentur:
cum dicat gratis justificari hominem per fidem sine operibus legis
(Id. III, 28), nihil aliud volens intelligi in eo quod
dicit, gratis, nisi quia justificationem opera non praecedunt.
Aperte quippe alibi dicit, Si gratia, jam non ex operibus; alioquin
gratia jam non est gratia (Id. XI, 6). Sed sic intelligendum
est, factores legis justificabuntur, ut sciamus eos aliter non esse
factores legis, nisi justificentur: ut non justificatio factoribus
accedat, sed ut factores justificatio praecedat. Quid est enim
aliud, justificati, quam justi facti, ab illo scilicet qui justificat
impium (Id. IV, 5), ut ex impio fiat justus? Si enim ita
loqueremur, ut diceremus, Homines liberabuntur; hoc utique
intelligeretur, eis qui jam homines essent accedere liberationem: si
autem diceremus, Homines creabuntur; non utique intelligeretur eos
creari qui erant , sed ipsa creatione homines fieri. Ita si dictum
esset, Factores legis honorabuntur; non recte acciperemus nisi
honorem illis qui jam essent factores legis accedere: cum vero dictum
est, factores legis justificabuntur; quid aliud dictum est quam,
justi justificabuntur? factores enim legis utique justi sunt. Ac per
hoc tantumdem est ac si diceretur, Factores legis creabuntur, non qui
erant , sed ut sint: ut sic intelligerent etiam Judaei legis
auditores, indigere se gratia justificatoris , ut possint esse
factores. Aut certe ita dictum est, justificabuntur, ac si
diceretur, justi habebuntur, justi deputabuntur, sicut dictum est de
quodam, Ille autem volens se justificare (Luc. X, 29); id
est, ut justus haberetur et deputaretur. Unde aliter dicimus, Deus
sanctificat sanctos suos: aliter autem, Sanctificetur nomen tuum
(Matth. VI, 9). Nam illud ideo, quia ipse illos facit esse
sanctos, qui non erant sancti: hoc autem ideo, ut quod semper apud se
sanctum est, sanctum etiam ab hominibus habeatur, id est, sancte
timeatur.
46. Si ergo Gentes commemorans, naturaliter quae legis sunt
facientes, et scriptum habentes opus legis in cordibus, illos
intelligi voluit qui credunt in Christum; quia non sicut Judaei
praemissa sibi lege veniunt ad fidem: non est cur eos conemur
discernere ab iis quibus Dominus per Prophetam promittens Testamentum
Novum, dixit leges suas se scripturum in cordibus eorum; quia et ipsi
per insertionem, quam oleastro praestitam dicit, ad eamdem oleam, hoc
est, ad eumdem Dei populum pertinent (Rom. XI, 24):
potiusque concordat prophetico etiam hoc apostolicum testimonium: ut
hoc sit pertinere ad Testamentum Novum, legem Dei habere non in
tabulis, sed in cordibus scriptam; hoc est, in intimo affectu
justitiam legis amplecti, ubi fides per dilectionem operatur (Galat.
V, 6). Quia ex fide justificat gentes Deus; quod Scriptura
praevidens, praenuntiavit Abrahae, dicens, In semine tuo
benedicentur omnes gentes: ut per hanc promissionis gratiam olivae
insereretur oleaster, et fierent fideles Gentes filii Abrahae in
semine Abrahae, quod est Christus (Id. III, 8, 16);
sectantes ejus fidem, qui non accepta in tabulis lege, nondumque
habens ipsam circumcisionem, credidit Deo, et deputatum est illi ad
justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Ac sic tale erit
hoc quod de ejusmodi Gentibus dixit Apostolus, quod opus legis
scriptum habeant in cordibus suis (Rom. II, 15): quale est
illud ad Corinthios, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus (II Cor. III, 3). Ita enim fiunt de domo
Israel, cum praeputium eorum in circumcisionem deputatur, eo quod
justitiam legis non praecisione carnis ostendunt, sed cordis charitate
custodiunt: quoniam si praeputium justitias legis custodiat, nonne
praeputium ejus, inquit, in circumcisionem deputabitur (Rom. II,
26)? Et propterea in domo veri Israel, in quo dolus non est
(Joan. I, 47), participes sunt Testamenti Novi, quia dat
Deus leges in mentem ipsorum, et in cordibus eorum scribit eas digito
suo, Spiritu sancto, quo ibi diffunditur charitas (Rom. V,
5), quae legis est plenitudo (Id. XIII, 10).
|
|