|
47. Legem fieri naturaliter, idem quod secundum naturam gratia
reparatam. Nec moveat quod naturaliter eos dixit, quae legis sunt
facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit
spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus,
instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam est, quod utique
sanat gratia: propter quam Deo dicitur, Miserere mei, sana animam
meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Proinde naturaliter
homines quae legis sunt faciunt: qui enim hoc non faciunt, vitio suo
non faciunt . Quo vitio lex Dei est deleta de cordibus; ac per hoc,
vitio sanato, cum illic scribitur, fiunt quae legis sunt naturaliter:
non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata
natura. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12): et ideo quia non est distinctio,
egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius. Qua gratia
in interiore homine renovato justitia scribitur, quam culpa deleverat:
et haec misericordia super genus humanum per Christum Jesum Dominum
nostrum. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5).
48. Si autem hi qui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum
sunt habendi in numero eorum quos Christi justificat gratia; sed in
eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum veraciter
justeque colentium, quaedam tamen facta vel legimus, vel novimus, vel
audimus, quae secundum justitiae regulam non solum vituperare non
possumus, verum etiam merito recteque laudamus: quanquam si
discutiantur quo fine fiant, vix inveniuntur quae justitiae debitam
laudem defensionemve mereantur.
|
|