CAPUT XXVIII.

Imago Dei non omnino deleta in infidelibus. Peccata venialia. Verumtamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint, unde merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere; si hoc est quod dictum est, quia Gentes quae legem non habent, hoc est, legem Dei, naturaliter quae legis sunt faciunt, et quia hujusmodi homines ipsi sibi sunt lex, et scriptum opus legis habent in cordibus suis, id est, non omni modo deletum est, quod ibi per imaginem Dei cum crearentur impressum est: etiam sic illa differentia non perturbabitur, qua distat a Vetere Testamentum Novum, eo quod per Novum scribitur lex Dei in corde fidelium, quae per Vetus in tabulis scripta est. Hoc enim illic scribitur per renovationem, quod non omni modo deletum est per vetustatem. Nam sicut ipsa imago Dei renovatur in mente credentium per Testamentum Novum, quam non penitus impietas aboleverat; nam remanserat utique id quod anima hominis nisi rationalis esse non potest: ita etiam ibi lex Dei non ex omni parte deleta per injustitiam, profecto scribitur renovata per gratiam. Nec istam inscriptionem, quae justificatio est, poterat efficere in Judaeis lex in tabulis scripta, sed solum praevaricationem. Nam et ipsi homines erant, et vis illa naturae inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis et sentit et facit: sed pietas quae in aliam vitam transfert beatam et aeternam, legem habet immaculatam, convertentem animas (Psal. XVIII, 8), ut ex illo lumine renoventur, fiatque in eis, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Unde aversi obsolescere meruerunt: renovari autem nisi gratia christiana, hoc est, nisi Mediatoris intercessione non possunt. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. A cujus gratia si alieni sunt illi de quibus agimus, qui secundum illum modum de quo superius satis diximus, naturaliter quae legis sunt faciunt; quid eis proderunt excusantes cogitationes, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. II, 14-16), nisi forte ut mitius puniantur? Sicut enim non impediunt a vita aeterna justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur. Verumtamen sicut in regno Dei velut stella ab stella in gloria differunt sancti (I Cor. XV, 41); sic et in damnatione poenae sempiternae tolerabilius erit Sodomae quam alteri civitati (Luc. X, 12), et erunt quidam duplo amplius quibusdam gehennae filii (Matth. XXIII, 15): ita nec illud in judicio Dei vacabit, quod in ipsa impietate damnabili magis alius alio minusve peccaverit.

49. Quid ergo hinc Apostolus efficere voluit, quod jactantiam cohibens Judaeorum, cum dixisset, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; continuo subjecit de his, qui legem non habentes, naturaliter quae legis sunt faciunt: si non illi sunt intelligendi, qui pertinent ad gratiam Mediatoris, sed illi potius, qui cum Deum verum vera pietate non colant, habent tamen quaedam opera bona in vita impia? An forte hoc ipso probandum credidit, quod supra dixerat, quia non est personarum acceptio apud Deum; et quod postea dixit, quia non Judaeorum est Deus tantum, sed et Gentium (Rom. III, 29): quod quantulacumque legis opera naturaliter insita non invenirentur in eis, qui legem non acceperunt, nisi ex reliquiis imaginis Dei; quam non contemnit, cum in eum credunt, apud quem non est acceptio personarum? Sed quodlibet horum accipiatur, constat gratiam Dei promissam esse Testamento Novo etiam per Prophetam: eamdemque gratiam in eo definitam, ut scribantur leges Dei in cordibus hominum, perveniantque ad eam cognitionem Dei, ubi non docebit unusquisque civem suum vel fratrem suum, dicens, Cognosce Deum; quia omnes cognoscent eum a minore usque ad majorem eorum. Hoc donum Spiritus sancti est, quo diffunditur charitas in cordibus nostris: charitas non quaelibet, sed charitas Dei de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), ex qua justus in hac peregrinatione vivens, ad speciem quoque perducitur post speculum et aenigma , et quidquid erat ex parte, ut facie ad faciem cognoscat, sicut et cognitus est (I Cor. XIII, 12). Unam enim petiit a Domino, et hanc requirit, ut inhabitet in domo Domini per omnes dies vitae suae, ad hoc ut contempletur delectationem Domini (Psal. XXVI, 4).