|
2. Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus
perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime
confutandus. Hic fortasse respondeas, ista quae commemoravi facta non
esse et fieri potuisse, opera esse divina; ut autem sit homo sine
peccato, ad opus ipsius hominis pertinere, idque opus esse optimum,
quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta justitia:
et ideo non esse credendum, neminem vel fuisse, vel esse, vel fore in
hac vita qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed
cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque
munus esse divinum, atque ideo non dubitare opus esse divinum. Deus
est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari,
pro bona voluntate (Philipp. II, 13).
3. Proinde non multum molesti sunt, et instandum est eis, ut si
possunt, ostendant ita esse, qui dicunt vivere hic hominem, sive
vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum,
quibus existimo definitum, nullum hominem hic viventem, quamvis utatur
libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est, Ne intres in
judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo
omnis vivens (Psal. CXLII, 2), et caetera talia quisquam
docere potuerit aliter accipienda quam sonant, et demonstraverit
aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato; qui non ei, non
solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non
mediocribus invidentiae stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est,
aut fuit, aut erit, quod magis credo, tali puritate perfectus, et
tamen esse, aut fuisse, aut fore defenditur et putatur, quantum ego
judicare possum, non multum erratur, nec perniciose, cum quadam
quisque benevolentia fallitur: si tamen qui hoc putat, se ipsum talem
esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.
4. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant
sine adjutorio Dei per se ipsam vim voluntatis humanae vel justitiam
posse perficere, vel ad eam tenendo proficere: et cum urgeri
coeperint, quomodo id praesumant asserere fieri sine ope divina,
reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit
impia, et non ferenda. Sed aiunt, ideo ista sine ope divina non
fieri, quia et hominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio,
et dando praecepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum; et in eo
utique adjuvat, quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in
operibus suis quid evitare, et quid appetere debeat; quo per liberum
arbitrium naturaliter insitum, viam demonstratam ingrediens,
continenter et juste et pie vivendo ad beatam eamdemque aeternam vitam
pervenire mereatur.
|
|