|
50. Justitia ex dono Dei. Nemo itaque glorietur ex eo quod
videtur habere, tanquam non acceperit (I Cor. IV, 7); aut
ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur
apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo
Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Porro autem si
non gratis mortuus est, ascendit in altum, captivam duxit
captivitatem, et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19;
Ephes. IV, 8): inde habet, quicumque habet. Quisquis autem
inde se habere negat, aut non habet, aut id quod habet auferetur ab eo
(Luc. VIII, 18, et XIX, 26). Unus enim Deus qui
justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom.
III, 30): quod non ad aliquam differentiam dictum est, tanquam
aliud sit ex fide, et aliud per fidem; sed ad varietatem locutionis.
Alio quippe loco cum de Gentibus diceret, hoc est, de praeputio:
Praevidens , inquit, Scriptura, quia ex fide justificat Gentes
Deus (Galat. III, 8). Itemque cum de circumcisione
loqueretur, unde erat ipse: Nos, inquit, natura Judaei, et non ex
Gentibus peccatores, scientes quia non justificatur homo ex operibus
legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christum Jesum
credimus (Galat. II, 15, 16). Ecce et praeputium dixit
justificari ex fide, et circumcisionem per fidem, si tamen circumcisio
justitiam fidei teneat . Sic enim Gentes quae non sectabantur
justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide
est: impetrando eam ex Deo, non ex semetipsis praesumendo. Israel
vero persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
Quare? Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus (Rom. IX,
30, 31): id est, tanquam eam per semetipsos operantes, non in
se credentes operari Deum. Deus est enim qui operatur in nobis et
velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Ac
per hoc offenderunt in lapidem offensionis (Rom. IX, 32). Nam
quid dixerit, quia non ex fide, sed tanquam ex operibus; apertissime
exposuit, dicens, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis
Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 3, 4). Et
adhuc dubitamus quae sint opera legis, quibus homo non justificatur,
si ea tanquam sua crediderit sine adjutorio et dono Dei, quod est ex
fide Jesu Christi? et circumcisionem caeteraque talia suspicamur,
quia etiam de his sacramentis aliis in locis talia quaedam leguntur?
Sed hic utique non circumcisionem tanquam suam justitiam volebant
constituere: quia et ipsam Deus praecipiendo constituit. Nec de
illis operibus hoc intelligi potest, de quibus Dominus eis dicit,
Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth.
XV, 3, et Marc. VII, 9). Quia persequens, inquit, legem
justitiae, in legem justitiae non pervenit Israel: non dixit,
Persequens traditiones suas, id est, consectans. Haec ergo sola
distantia est, quia ipsum, Non concupisces (Exod. XX, 17),
et caetera mandata ejus sancta et bona sibi tribuebant: quae ut possit
homo facere, Deus operatur in homine per fidem Jesu Christi, qui
finis est ad justitiam omni credenti; id est, cui per spiritum
incorporatus factusque membrum ejus, potest quisque illo incrementum
intrinsecus dante, operari justitiam: de cujus operibus etiam ipse
dixit, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
51. Ideo quippe proponitur justitia legis, quod qui fecerit eam,
vivet in illa (Levit. XVIII, 5); ut cum quisque infirmitatem
suam cognoverit, non per suas vires, neque per litteram ipsius legis,
quod fieri non potest, sed per fidem concilians justificatorem
perveniat, et faciat, et vivat in ea. Opus enim quod qui fecerit,
vivet in eo, non fit nisi a justificato. Justificatio autem ex fide
impetratur: de qua scriptum est, Ne dixeris in corde tuo, Quis
ascendit in coelum? hoc est Christum deducere: Aut quis descendit in
abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit?
Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est, inquit,
verbum fidei quod praedicamus: quia si confitearis in ore tuo quia
Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum
suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 5-9). In tantum
justus, in quantum salvus. Per hanc enim fidem credimus, quod etiam
nos Deus a mortuis excitet: interim spiritu, ut in novitate ejus
gratiae temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo (Tit.
II, 12); post etiam carne nostra ad immortalitatem resurrectura,
quod est meritum spiritus , qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc
est, in justificatione praecedit. Consepulti enim sumus Christo per
Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per
gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI,
4). Fide igitur Jesu Christi impetramus salutem, et quantum nobis
inchoatur in re, et quantum perficienda exspectatur in spe. Omnis
enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32;
Rom. X, 13). Quam multa multitudo, ait Psalmista, dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem
sperantibus in te (Psal. XXX, 20)! Ex lege timemus Deum,
ex fide speramus in Deum: sed timentibus poenam absconditur gratia.
Sub quo timore anima laborans, quando concupiscentiam malam non
vicerit, nec timor ille quasi custos severus abscesserit; per fidem
confugiat ad misericordiam Dei, ut det quod jubet, atque inspirata
gratiae suavitate per Spiritum sanctum faciat plus delectare quod
praecipit, quam delectat quod impedit. Ita multa multitudo dulcedinis
ejus, hoc est, lex fidei, charitas ejus conscripta in cordibus atque
diffusa, perficitur sperantibus in eum , ut anima sanata non timore
poenae, sed amore justitiae operetur bonum.
|
|