|
52. An evacuetur liberum arbitrium per gratiam. Liberum ergo
arbitrium evacuamus per gratiam? Absit: sed magis liberum arbitrium
statuimus. Sicut enim lex per fidem (Rom. III, 31), sic
liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur. Neque
enim lex impletur nisi libero arbitrio: sed per legem cognitio
peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam
sanatio animae a vitio peccati , per animae sanitatem libertas
arbitrii, per liberum arbitrium justitiae dilectio, per justitiae
dilectionem legis operatio. Ac per hoc, sicut lex non evacuatur, sed
statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur:
ita liberum arbitrium non evacuatur per gratiam, sed statuitur, quia
gratia sanat voluntatem, qua justitia libere diligatur. Omnia haec
quae velut catenatim connexi, habent voces suas in Scripturis
sanctis. Lex dicit: Non concupisces (Exod. XX, 17). Fides
dicit: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5).
Gratia dicit: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi
deterius contingat (Joan. V, 14). Sanitas dicit: Domine
Deus meus, exclamavi ad te, et sanasti me (Psal. XXIX, 3).
Liberum arbitrium dicit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal.
LIII, 8). Dilectio justitiae dicit: Narraverunt mihi injusti
delectationes , sed non sicut lex tua, Domine (Psal.
CXVIII, 85). Utquid ergo miseri homines aut de libero
arbitrio audent superbire antequam liberentur, aut de suis viribus, si
jam liberati sunt? Nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique
libertatem sonare. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II
Cor. III, 17). Si ergo servi sunt peccati, quid se jactant
de libero arbitrio? A quo enim quis devictus est, huic et servus
addictus est (II Petr. II, 19). Si autem liberati sunt,
quid se jactant velut de opere proprio, et gloriantur quasi non
acceperint? An ita sunt liberi, ut nec illum velint habere Dominum,
qui eis dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5);
et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id.
VIII, 36)?
|
|