|
53. Fides an sit in nostra potestate. Quaeret aliquis, utrum
fides ipsa, in qua salutis vel ad salutem connexionis hujus, quam
commemoravi, esse videtur exordium, in nostra constituta sit
potestate: quod facilius videbimus, si prius quid sit potestas
aliquanto diligentius perspexerimus. Cum enim duo quaedam sint, velle
et posse, unde nec qui vult continuo potest, nec qui potest continuo
vult; quia sicut volumus aliquando quod non possumus, sic etiam
possumus aliquando quod nolumus: satis evolutis ipsis etiam vocabulis
resonat, quod ab eo quod est velle, voluntas; ab eo autem quod est
posse potestas nomen accepit. Quapropter, sicut qui vult habet
voluntatem, ita potestatem qui potest. Sed ut potestate aliquid
fiat, voluntas aderit. Neque enim dici solet quispiam potestate
fecisse , si quid fecit invitus. Quanquam, si subtilius advertamus,
etiam quod quisque invitus facere cogitur, si facit, voluntate facit:
sed quia mallet aliud, ideo invitus, hoc est, nolens facere dicitur.
Malo quippe aliquo facere compellitur, quod volens evitare vel a se
removere, facit quod cogitur. Nam si tanta voluntas sit, ut malit
hoc non facere quam illud non pati; cogenti procul dubio resistit, nec
facit. Ac per hoc, si facit; non quidem plena et libera voluntate,
sed tamen non facit nisi voluntate: quam voluntatem quia effectus
consequitur, non possumus dicere potestatem defuisse facienti. Si
enim cogenti cedens vellet facere, nec posset; ei voluntatem adfuisse
licet extortam, sed potestatem defuisse diceremus. Cum vero ideo non
faciebat, quia nolebat; erat utique potestas, sed voluntas deerat
quamdiu cogenti reluctando non fecit. Hinc est quod etiam illi qui
cogunt, vel qui suadent, solent dicere: Quod habes in potestate,
quare non facis, ut hoc malo careas? Et qui omnino facere non
possunt, quod ideo coguntur ut faciant, quia posse creduntur, solent
excusando respondere et dicere: Facerem, si esset in potestate.
Quid igitur ultra quaerimus; quandoquidem hanc dicimus potestatem,
ubi voluntati adjacet facultas faciendi ? Unde hoc quisque in
potestate habere dicitur, quod si vult, facit; si non vult, non
facit.
54. Attende jam illud quod excutiendum posuimus, utrum fides in
potestate sit? De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum
aliquid credimus, non quam damus cum aliquid pollicemur; nam et ipsa
dicitur fides. Sed aliter dicimus. Non mihi habuit fidem: aliter,
Non mihi servavit fidem. Nam illud est, Non credidit quod dixi:
illud, Non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem qua credimus,
fideles sumus Deo: secundum illam vero qua fit quod promittitur ,
etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus:
Fidelis Deus, qui non vos permittat tentari super id quod potestis
(I Cor. X, 13). De illa itaque fide quaerimus, utrum in
potestate sit, qua credimus Deo, vel credimus in Deum. Hinc enim
scriptum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad
justitiam; et, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur
fides ejus ad justitiam (Gen. XV, 6, et Rom. IV, 3,
5). Vide nunc utrum quisque credat, si noluerit; aut non credat,
si voluerit. Quod si absurdum est (quid est enim credere, nisi
consentire verum esse quod dicitur? consensio autem utique volentis
est); profecto fides in potestate est. Sed, sicut Apostolus
dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quid
igitur causae est cur non et de ista nobis dicatur, Quid enim habes
quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Nam et ut credamus ,
Deus dedit. Nusquam autem legimus in Scripturis sanctis, Non est
voluntas nisi a Deo. Et recte non scriptum est, quia verum non est:
alioquin etiam peccatorum, quod absit, auctor est Deus, si non est
voluntas nisi ab illo: quoniam mala voluntas jam sola peccatum est,
etiam si desit effectus, id est, si non habeat potestatem. Porro cum
voluntas mala potestatem accipit implere quod intendit , ex judicio
Dei venit, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Punit
enim etiam isto modo; nec ideo injuste, quia occulte. Caeterum
iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit
nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens. Hoc est quod de
quibusdam Apostolus ait: Tradidit illos Deus in concupiscentias
cordis illorum, ut faciant quae non conveniunt (Id. I, 24).
Hinc et Dominus Pilato: Non haberes in me, inquit, potestatem,
nisi data esset tibi desuper (Joan. XIX, 11). Sed cum
potestas datur, non necessitas utique imponitur. Unde cum David
Saülis occidendi potestatem accepisset, maluit parcere, quam ferire
(I Reg. XXIV et XXVI). Unde intelligimus malos accipere
potestatem ad damnationem malae voluntatis suae, bonos autem ad
probationem bonae voluntatis suae.
|
|