|
55. Quae fides laudanda. Cum ergo fides in potestate sit, quoniam
cum vult quisque credit; et cum credit, volens credit, deinde
quaerendum est, imo recolendum, quam fidem tanta conflictatione
commendet Apostolus. Non enim quodlibet credere bonum est: nam unde
est illud, Fratres, nolite omni spiritui credere; sed probate
spiritum qui ex Deo est (I Joan. IV, 1)? Nec in laudibus
charitatis quod dictum est, Omnia credit (I Cor. XIII, 7),
sic accipiendum est, ut charitati cujuspiam derogemus, si non quod
audierit, statim crediderit. Quid, quod eadem charitas admonet, non
facile de fratre mali aliquid esse credendum, et cum tale aliquid
dicitur, hoc ad se magis judicat pertinere ne credat? Postremo ipsa
charitas qua omnia credit, non omni spiritui credit: ac per hoc,
omnia quidem credit, sed Deo; quia non dictum est, Omnibus credit.
Nulli itaque dubium est, eam fidem ab Apostolo commendari, qua
creditur Deo.
56. Sed adhuc aliquid discernendum est : quoniam et illi qui sub
lege sunt, et timore poenae justitiam suam facere conantur, et ideo
non faciunt Dei justitiam, quia charitas eam facit, quam non libet
nisi quod licet, non timor, qui cogitur in opere habere quod licet,
cum aliud habeat in voluntate, qua mallet, si fieri posset, licere
quod non licet: et illi ergo credunt Deo; nam si omnino non
crederent, nec poenam legis utique formidarent. Sed non hanc fidem
commendat Apostolus, qui dicit, Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timorem; sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15).
Timor ergo ille servilis est: et ideo quamvis in illo Domino
credatur, non tamen justitia diligitur, sed damnatio timetur. Filii
vero clamant Abba, Pater, quarum duarum vocum una est ex
circumcisione, altera ex praeputio, Judaei primum et Graeci:
quoniam unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et
praeputium per fidem (Id. III, 30). Cum autem clamant,
aliquid petunt: et quid petunt nisi quod esuriunt et sitiunt? Et hoc
quid est, nisi quod de illis dictum est, Beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6)?
Huc ergo transeant qui sub lege sunt, ut ex servis filii fiant: nec
sic tamen, ut servi esse desistant; sed ut tanquam filii domino et
patri liberaliter serviant, quia et hoc acceperunt: dedit enim
potestatem ille Unicus, filios Dei fieri credentibus in nomine ejus
(Joan. I, 12): eosque admonuit petere, quaerere, pulsare, ut
accipiant, et inveniant, et aperiatur eis; addens increpationem, et
dicens, Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris,
quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se
(Matth. VII, 7-11)! Cum ergo virtus peccati lex
inflammaverit aculeum mortis (I Cor. XV, 56), ut occasione
accepta peccatum per mandatum operetur omnem concupiscentiam (Rom.
VII, 8), a quo petenda est continentia, nisi ab illo qui novit
bona data dare filiis suis? An forte nescit insipiens, quod nemo esse
possit continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21)? Hoc ergo
ut sciat, ipsa indiget sapientia. Cur itaque non audit Patris sui
spiritum dicentem per apostolum Christi, vel ipsum Christum qui dicit
in Evangelio suo, Petite, et accipietis (Matth. VII, 7)?
loquentem etiam in apostolo suo, et dicentem, Si quis vestrum indiget
sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non
improperat, et dabitur illi; postulet autem in fide, nihil haesitans
(Jacobi I, 5, 6)? Haec est fides, ex qua justus vivit
(Rom. I, 17): haec est fides, qua creditur in eum qui
justificat impium (Id. IV, 5): haec est fides, per quam
excluditur gloriatio (Id. III, 27); sive ut abscedat qua in
nobis inflamur, sive ut emineat qua in Domino gloriamur: haec est
fides, qua impetratur largitas spiritus, de quo dicitur, Nos enim
spiritu ex fide spem justitiae exspectamus (Galat. V, 5). Ubi
quidem quaeri adhuc potest, utrum spem justitiae dixerit, qua sperat
justitia , an qua speratur ipsa justitia: quoniam justus ex fide
vivens, sperat utique vitam aeternam; itemque fides esuriens
sitiensque justitiam renovatione de die in diem interioris hominis
(II Cor. IV, 16) proficit in ea, et sperat in ea satiari in
vita aeterna, ubi fiet id quod in Psalmo de Deo dicitur, Qui satiat
in bonis desiderium tuum (Psal. CII, 5). Haec est fides, qua
salvi fiunt, quibus dicitur: Gratia salvi facti estis per fidem; et
hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis
extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in
operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes.
II, 8-10). Postremo haec est fides, quae per dilectionem
operatur (Galat. V, 6), non per timorem; non formidando
poenam, sed amando justitiam. Unde ergo ista dilectio, id est,
charitas per quam fides operatur, nisi unde illam fides ipsa
impetravit? Neque enim esset in nobis, quantacumque sit in nobis,
nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis (Rom. V, 5). Charitas quippe Dei dicta est diffundi
in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit
dilectores suos: sicut justitia Dei, qua justi ejus munere efficimur
(Id. III, 24); et Domini salus, qua nos salvos facit
(Psal. III, 9); et fides Jesu Christi, qua nos fideles
facit (Galat. II, 16). Haec est justitia Dei, quam non
solum docet per legis praeceptum, verum etiam dat per spiritus donum.
|
|